|
6.
inquit,
|
“meo vitio non habetur, quod non accepi
ab illo, a quo nisi detur, non est omnino alius unde tale ac tantum
munus habeatur?”
|
|
Patimini me paululum, fratres mei, non adversum
vos, quorum rectum est cor cum Deo, sed adversus eos qui terrena
sapiunt, vel adversus ipsas humanas cogitationes, pro coelestis et
divinae gratiae veritate certare . Hoc enim dicunt, qui in suis
malignis operibus ab hujus gratiae praedicatoribus corripi nolunt:
|
“Praecipe mihi quid faciam: et si fecero, age pro me gratias Deo,
qui mihi ut facerem dedit; si autem non fecero, non ego corripiendus
sum, sed ille orandus est, ut det quod non dedit, id est ipsam, qua
praecepta ejus fiunt , fidelem Dei et proximi charitatem. Ora ergo
pro me ut hanc accipiam, et per hanc ex animo cum bona voluntate quae
praecipit faciam. Recte autem corriperer, si eam mea culpa non
haberem; hoc est, si eam possem mihi dare vel sumere ipse, nec
facerem, vel si dante illo ego accipere noluissem. Cum vero et ipsa
voluntas a Domino praeparetur (Prov. VIII, sec. LXX), cur
me corripis, quia vides me ejus praecepta facere nolle; et non potius
ipsum rogas, ut in me operetur et velle?”
|
|
|
|