|
7. Ad haec respondemus: Quicumque Dei praecepta jam tibi nota non
facis, et corripi non vis, etiam propterea corripiendus es, quia
corripi non vis. Non vis enim tibi tua vitia demonstrari: non vis ut
feriantur, fiatque tibi utilis dolor, quo medicum quaeras: non vis
tibi tu ipse ostendi, ut cum deformem te vides, reformatorem
desideres, eique supplices, ne in illa remaneas foeditate. Tuum
quippe vitium est quod malus es, et majus vitium corripi nolle quia
malus es: quasi laudanda vel indifferenter habenda sint vitia, ut
neque laudentur neque vituperentur; aut vero nihil agat timor correpti
hominis, vel pudor, vel dolor; aut aliud agat, cum salubriter
stimulat, nisi ut rogetur bonus, et ex malis qui corripiuntur, bonos
faciat qui laudentur. Quod enim vult pro se fieri qui corripi non
vult, et dicit, Ora potius pro me; ideo corripiendus est, ut faciat
etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo sibi displicet, quando
sentit correptionis aculeum, excitat eum in majoris orationis
affectum; ut Deo miserante, incremento charitatis adjutus desinat
agere pudenda et dolenda, et agat laudanda atque gratanda. Haec est
correptionis utilitas, quae nunc major, nunc minor pro peccatorum
diversitate salubriter adhibetur; et tunc est salubris, quando
supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum facit
ut peccati sui quemque poeniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexit
apostolum Petrum negantem, et fecit flentem (Luc. XXII, 61,
62)? Unde et apostolus Paulus posteaquam dixit, cum modestia
corripiendos esse diversa sentientes, protinus addidit, Ne quando det
eis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de
diaboli laqueis (II Tim. II, 25, 26).
8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt,
|
“Tantum praecipe
mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam?”
|
|
Cur non potius
secundum suum pravum sensum et ista duo respuunt, et dicunt, Nec ut
praecipias mihi, nec ut ores pro me volo? Quis enim hominum
ostenditur orasse pro Petro, ut daret ei Deus poenitentiam, qua se
negasse Dominum flevit? Quis hominum Paulum divinis praeceptis ad
fidem christianam pertinentibus erudivit? Cum ergo audiretur
praedicans Evangelium, et dicens, Notum enim vobis facio, fratres,
Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum
hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per
revelationem Christi Jesu (Galat. I, 11, 12):
responderetur ei, Quid nobis molestus es, ut abs te accipiamus atque
discamus, quod tu non ab homine accepisti neque didicisti? Potens est
ille qui tibi dedit, sic et nobis dare quomodo tibi. Porro si hoc non
audent dicere, sed patiuntur sibi Evangelium ab homine praedicari;
quamvis etiam possit non per hominem homini dari ·
concedant etiam corripi se debere a praepositis suis, a quibus
christiana gratia praedicatur; quamvis non negetur Deus posse, quem
velit, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem
salubrem poenitentiae occultissima et potentissima medicinae suae
potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis
quos corrigi volumus, etiam si nullo hominum orante pro Petro Dominus
respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere: ita non est negligenda
correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non correptos, faciat
esse correctos. Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur
atque adjuvat, qui facit quos voluerit etiam sine correptione
proficere. Sed quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter,
diversis et innumerabilibus modis vocentur ut reformentur, absit ut
dicamus judicium luti esse debere, sed figuli.
|
|