CAPUT VI.

9.

“Apostolus,”

inquiunt,

“ait, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Cur ergo corripimur, arguimur, reprehendimur, accusamur? Quid facimus, qui non accepimus?”

Qui haec dicunt, extra culpam se videri volunt, in hoc quod non obediunt Deo: quia utique ipsa obedientia munus ejus est; quae necesse est ut sit in eo cui charitas inest, quae sine dubio ex Deo est (I Joan. IV, 7), et dat eam Pater filiis suis.

“Hanc,”

inquiunt,

“non accepimus; quid itaque corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et nostro arbitrio dare nolimus?”

Nec attendunt, si nondum regenerati sunt, primam esse causam, cur objurgati quod sint inobedientes Deo, sibi debeant displicere, quia fecit Deus hominem rectum ab initio humanae creaturae (Eccle. VII, 30), et non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14). Ac per hoc prima pravitas qua Deo non obeditur, ab homine est; quia ex rectitudine, in qua eum Deus primitus fecit, sua mala voluntate decidens, pravus effectus est. An vero ideo pravitas ista corripienda non est in homine, quia non ejus propria qui corripitur, sed communis est omnibus? Imo vero corripiatur et in singulis, quod est omnium. Non enim propterea cujusquam non est, quod ab ea nullus immunis est. Peccata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus trahunt: sed non sine causa dicuntur et nostra, quia in illo uno omnes, sicut dicit Apostolus, peccaverunt (Id. V, 12). Corripiatur ergo origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur: si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle. Si autem jam regeneratus et justificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere, Non accepi: quia acceptam gratiam Dei suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera vel etiam meliora revertitur; nempe hic apertissime utilitas correptionis apparet. Sed per hominem correptio sive ex charitate sit, sive non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit.

10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere,

“Quid ego feci, qui non accepi?”

quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse?

“Possum,”

inquit,

“possum omnino, quando me arguis, quod ex bona vita in malam mea voluntate relapsus sum, dicere adhuc, Quid ego feci, qui non accepi? Accepi enim fidem, quae per dilectionem operatur: sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi. An quisquam dicere audebit istam perseverantiam non esse donum Dei, et hoc tam magnum bonum ita esse nostrum, ut quisquis id habuerit, non ei possit Apostolus dicere, Quid enim habes quod non accepisti? quoniam hoc sic habet ut non acceperit?”

Ad haec nos negare quidem non possumus, etiam perseverantiam in bono proficientem usque in finem, magnum esse Dei munus: nec esse nisi ab illo de quo scriptum est, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Sed non ideo est ejus qui non perseveraverit, negligenda correptio, ne forte det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis. Correptionis quippe utilitati hanc sententiam subjunxit Apostolus, dicens, sicut supra commemoravi: Cum modestia corripientem diversa sentientes, nequando det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 26, 25). Nam si dixerimus istam perseverantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex Deo; illud primitus evacuamus, quod ait Dominus Petro, Ego rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Quid enim ei rogavit, nisi perseverantiam usque in finem? Quae profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicit Apostolus, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7); procul dubio perseverantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit, qui bonum deserit, et a quo declinare debet , inclinatur in malum, non perseverans in bono. Illo etiam loco ubi dicit, Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in omni prece mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens, super communione vestra in Evangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quoniam qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 3-6): quid aliud eis quam perseverantiam in bono usque in finem, de Dei miseratione promittit? Itemque ubi dicit, Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Christi Jesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei (Coloss. IV, 12): quid est, ut stetis, nisi, Ut perseveretis? Unde dictum est de diabolo, In veritate non stetit (Joan. VIII, 44): quia fuit ibi, sed non permansit. Nam utique isti in fide jam stabant. Nec aliud oramus, cum oramus, ut qui stat, stet, nisi ut perseveret. Item Judas apostolus, cum dicit, Ei autem qui potens est conservare vos sine offensione, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia (Judae 24): nonne apertissime ostendit donum Dei esse, in bono perseverare usque in finem? Quid enim aliud donat, qui conservat sine offensione, ut constituat ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia, nisi perseverantiam bonam? Quid est etiam quod in Apostolorum Actibus legimus, Audientes autem Gentes gavisae sunt, et exceperunt Verbum Domini, et crediderunt quotquot erant ordinati in vitam aeternam (Act. XIII, 48)? Quis in aeternam vitam potuit ordinari, nisi perseverantiae dono? Quandoquidem qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Qua salute, nisi aeterna? Cum vero in oratione dominica Deo Patri dicimus, Sanctificetur nomen tuum (Id. VI, 9): quid aliud dicimus, quam ut nomen ejus sanctificetur in nobis? Quod cum jam per lavacrum regenerationis effectum sit, quare quotidie a fidelibus poscitur, nisi ut in eo quod factum est in nobis, perseveretur a nobis ? Nam et beatus Cyprianus hoc sic intelligit: exponens quippe eamdem orationem,

“Dicimus,”

inquit,

“Sanctificetur nomen tuum; non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus a Deo, ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus.”

Ecce gloriosissimus Martyr hoc sentit, quod in his verbis quotidie fideles Christi petunt, ut perseverent in eo quod esse coeperunt. Nullo autem dubitante, quisquis a Domino ut in bono perseveret precatur, donum ejus esse talem perseverantiam confitetur.