CAPUT VII.

11. Quae cum ita sint, corripimus tamen eos; justeque corripimus, qui cum bene viverent, non in eo perseverarunt. Ex bona quippe in malam vitam sua voluntate mutati sunt: et ideo correptione ; et si nihil eis correptio profuerit, sed in vita perdita usque ad mortem perseveraverint, etiam divina in aeternum damnatione sunt digni. Nec se excusabunt dicentes, sicut modo dicunt , Quare corripimur? ita tunc, Quare damnamur, quandoquidem ut ex bono reverteremur ad malum, perseverantiam non accepimus qua permaneremus in bono? nullo modo hac excusatione a justa damnatione se liberabunt. Si enim, sicut veritas loquitur, nemo liberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidem Jesu Christi; et tamen ab hac damnatione non se liberabunt qui poterunt dicere, non se audisse Evangelium Christi, cum fides ex auditu sit (Rom. X, 17): quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt, Perseverantiam non accepimus? Justior enim videtur excusatio dicentium, Non accepimus audientiam, quam dicentium, Non accepimus perseverantiam: quoniam potest dici, Homo, in eo quod audieras et tenueras, in eo perseverares si velles ; nullo modo autem dici potest, Id quod non audieras, crederes si velles.

12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad Christum, hoc est, in eum credere noluerunt, quoniam ipse dixit; Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo (Joan. VI, 66), et qui per aetatem parvulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa solo possent lavacro regenerationis absolvi, quo tamen non accepto mortui perierunt; non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat esse damnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem. Discernuntur autem non meritis suis; sed per gratiam Mediatoris; hoc est, in sanguine secundi Adam justificati gratis. Itaque cum audimus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti; quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? ab illa perditionis massa quae facta est per primum Adam, debemus intelligere neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia Salvatoris accepit . Hoc amem apostolicum testimonium tam magnum est, ut beatus Cyprianus ad Quirinum scribens, ipsum subjecerit illi titulo, in quo ait, In nullo esse gloriandum, quando nostrum nihil sit (Lib. 3 Testimoniorum, titulo seu cap. 4).

13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangelium et cum audiunt, credunt; et in fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), usque in finem perseverant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, et quidam eorum etsi ab hominibus non corripiantur, in viam quam reliquerant redeunt; et nonnulli accepta gratia, in qualibet aetate, periculis hujus vitae mortis celeritate subtrahuntur. Haec enim omnia operatur in eis, qui vasa misericordiae operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo, ante constitutionem mundi per electionem gratiae. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Non enim sic sunt vocati, ut non essent electi; propter quod dictum est, Multi enim vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16): sed quoniam secundum propositum vocati sunt, profecto et electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiae, non praecedentium meritorum suorum; quia gratia illis est omne meritum.

14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30). Ex istis nullus perit, quia omnes electi sunt. Electi sunt autem, quia secundum propositum vocati sunt: propositum autem, non suum, sed Dei; de quo alibi dicit, Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori (Id. IX, 11-13): et alibi, Non secundum opera nostra, inquit, sed secundum suum propositum et gratiam (II Tim. I, 9). Cum ergo audimus: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; secundum propositum vocatos debemus agnoscere: quoniam inde coepit, dicens, Omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt; ac deinde subjunxit, Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; atque his praemissis subdidit, Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Eos itaque vult intelligi, quos secundum propositum vocavit; ne putentur in eis esse aliqui vocati et non electi, propter illam dominicam sententiam, Multi vocati, pauci electi. Quicumque enim electi, sine dubio etiam vocati: non autem quicumque vocati, consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum vocati, qui etiam praedestinati atque praesciti. Horum si quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus. Horum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus: sed nemo eorum perit, quia nulla re vincitur Deus. Electi autem sunt ad regnandum cum Christo; non quomodo electus est Judas ad opus cui congruebat. Ab illo quippe electus est, qui novit bene uti etiam malis, ut et per ejus opus damnabile, illud propter quod ipse venerat, opus venerabile compleretur. Cum itaque audimus, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? illos debemus intelligere electos per misericordiam, illum per judicium; illos ad obtinendum regnum suum, illum ad fundendum sanguinem suum.

15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat? Quis condemnat ? Christus qui mortuus est, magis autem qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quam fortis autem perseverantiae usque in finem munus acceperint, sequantur et dicant: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 31-39).

16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere; mox additum est, Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Scivit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur, et deleta quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae hujus finis inveniat; procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi: sed in eis vocati, de quibus dictum est, Multi vocati; non in eis de quibus dictum est, pauci vero electi. Et tamen quis neget eos electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sint, non ab illo qui eos novit non habere perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos, scitque illos ita stare, ut praescierit esse casuros.