|
17. Hic si a me quaeratur, cur eis Deus perseverantiam non
dederit, quibus eam qua christiane viverent, dilectionem dedit; me
ignorare respondeo. Non enim arroganter, sed agnoscens modulum meum,
audio dicentem Apostolum, O homo, tu quis es qui respondeas Deo
(Rom. IX, 20)? et, O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus (Id. XI, 33)! Quantum itaque nobis
judicia sua manifestare dignatur, gratias agamus: quantum vero
abscondere, non adversus ejus consilium murmuremus, sed hoc quoque
nobis saluberrimum esse credamus. Tu autem quisquis inimicus ejus
gratiae sic interrogas, ipse quid dicis? Bene, quod te non negas
esse christianum, et catholicum jactas. Si ergo confiteris, donum
Dei esse perseverare in bono usque in finem; cur hoc donum ille
accipiat, ille non accipiat, puto quod mecum pariter nescis, et ambo
hic inscrutabilia judicia Dei penetrare non possumus. Aut si ad
liberum arbitrium hominis, quod non secundum Dei gratiam, sed contra
eam defendis, pertinere dicis ut perseveret in bono quisque, vel non
perseveret, non Deo donante si perseveret, sed humana voluntate
faciente; quid moliturus es contra verba dicentis, Rogavi pro te,
Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32)? An audebis
dicere etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturam
fuisse si Petrus eam deficere voluisset, hoc est, si eam usque in
finem perseverare noluisset? quasi aliud Petrus ullo modo vellet,
quam pro illo Christus rogasset ut vellet. Nam quis ignorat, tunc
fuisse perituram fidem Petri, si ea qua fidelis erat , voluntas ipsa
deficeret; et permansuram, si eadem voluntas maneret? Sed quia
praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX);
ideo pro illo Christi non posset esse inanis oratio. Quando rogavit
ergo ne fides ejus deficeret, quid aliud rogavit, nisi ut haberet in
fide liberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam
voluntatem? Ecce quemadmodum secundum gratiam Dei, non contra eam,
libertas defenditur voluntatis. Voluntas quippe humana non libertate
consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et ut perseveret
delectabilem perpetuitatem, et insuperabilem fortitudinem.
18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis
quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem,
dilectionem dedit, non dat perseverantiam; cum filiis alienis scelera
tanta dimittat, atque impertita gratia faciat lilios suos. Quis hoc
non miretur? quis hoc non vehementissime stupeat? Sed etiam illud non
minus mirum est, et tamen verum, atque ita manifestum, ut nec ipsi
inimici gratiae Dei quomodo id negent valeant invenire, quod filios
quosdam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium,
sine Baptismo hinc parvulos exeuntes, quibus utique si vellet hujus
lavacri gratiam procuraret, in cujus potestate sunt omnia, alienat a
regno suo, quo parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum
suorum facit in manus Christianorum venire, et per hoc lavacrum
introducit in regnum, a quo eorum parentes alieni sunt; cum et illis
malum, et istis bonum meritum nullum sit parvulis, ex eorum propria
voluntate. Certe hic judicia Dei, quoniam justa et alta sunt, nec
vituperari possunt, nec penetrari. In his est et illud de
perseverantia, de qua nunc disputamus. De utrisque ergo exclamemus,
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia
sunt judicia ejus!
19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias ejus.
Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non
dantur hominibus a Domino Deo, apud quem non est acceptio personarum
(Rom. II, 11), nec tribuuntur ista meritis voluntatum, sicut
sunt celeritates, vires, bonae valetudines, et pulchritudines
corporum, ingenia mirabilia, et multarum artium capaces naturae
mentium; vel quae accedunt extrinsecus, ut est opulentia, nobilitas,
honores, et caetera hujusmodi, quae quisque ut habeat, non nisi in
Dei est potestate: ut non immorer etiam in Baptismate parvulorum
(quod nullus istorum potest dicere, sicut illa, ad regnum Dei non
pertinere), cur illi parvulo detur, illi non detur; cum sit utrumque
in potestate Dei, et sine illo Sacramento nemo intret in regnum
Dei: ut ergo haec taceam vel relinquam, illos ipsos intueantur de
quibus agitur. De his enim disserimus, qui perseverantiam bonitatis
non habent, sed ex bono in malum deficiente bona voluntate moriuntur.
Respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie
viverent, non tunc de vitae hujus periculis rapuit, ne malitia mutaret
intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum. Utrum hoc in
potestate non habuit, an eorum mala futura nescivit? Nempe nihil
horum nisi perversissime atque insanissime dicitur. Cur ergo non
fecit? Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus
exclamamus, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles
viae ejus! Neque enim hoc non donat Deus quibus voluerit, aut vero
Scriptura illa mentitur, quae de morte velut immatura hominis justi
ait, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio
deciperet animam ejus (Sap. IV, 11). Cur igitur hoc tam
magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est
iniquitas, nec acceptio personarum, et in cujus potestate est quamdiu
quisque in hac vita maneat, quae tentatio dicta est super terram
(Job. VII, 1)? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse
ut finiat homo vitam istam, antequam ex bono mutetur in malum; cur
autem aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: ita donum Dei esse
in bono perseverantiam secundum Scripturas, de quibus testimonia multa
jam posui, fateantur nobiscum; et cur aliis detur, aliis non detur,
sine murmure adversus Deum dignentur ignorare nobiscum.
|
|