|
Interrogatus a Paulino episcopo Nolano, utrum sepultura quae fit in
memoriis martyrum, spiritibus mortuorum aliquid prosit, ostendit in
primis nihil mortuis ipsis obesse, etiamsi eorum corporibus omnino
negetur sepultura. Locum autem sepulturae non per se prodesse
quidquam, sed per occasionem duntaxat, dum ex illius recordatione
movetur et crescit affectus precantium pro defunctis. Curam sepulturae
ex humani cordis ad carnem suam affectu venire, eamque merito a sanctis
martyribus, cum ad felicitatem aut miseriam nihil intersit, contemptam
fuisse. Hinc de mortuis dicit, qui narrantur viventibus apparuisse,
ut suis corporibus sepultura praeberetur. Quomodo visa illa fiant,
docet variis exemplis. Ad extremum, inquirit an mortui curis
intersint ac rebus humanis.
|
|