CAPUT IX.

11. Officium sepulturae cur laudatum in Scripturis. Secundum istam quam dixi miseram compassionem laudantur illi, et a rege David benedicuntur, qui Saülis et Jonathae ossibus aridis sepulturae misericordiam praestiterunt (II Reg. II, 5). Quae tandem misericordia praestatur nihil sentientibus? An forte hoc revocandum est ad illam opinionem, quod infernum fluvium in epulti non poterant transmeare (Aeneid. lib. 6, VV. 327, 328)? Absit hoc a fide christiana: alioquin pessime actum est cum tanta martyrum multitudine, quorum non potuerunt corpora sepeliri, et fallaciter eis Veritas dixit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; si eis tanta mala facere potuerunt, quibus impedirentur ad loca exoptata transire. Sed quia hoc sine ulla dubitatione falsissimum est, nec aliquid obest fidelibus negata eorum corporibus sepultura, nec aliquid si exhibeatur infidelibus prodest: cur ergo illi qui Saülem et filium ejus sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur; nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis; et quod sibi exhiberi volunt quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum ipsi sentiunt?