|
12. Mortui quidam apparent, ut sibi sepultura praebeatur: quomodo
haec visa contingant. Narrantur visa quaedam, quae huic disputationi
non negligendam videantur inferre quaestionem. Feruntur quippe mortui
nonnulli vel in somnis, vel alio quocumque modo apparuisse viventibus
atque ubi eorum corpora jacerent inhumata nescientibus, locisque
monstratis admonuisse ut sibi sepultura quae defuerat praeberetur.
Haec si falsa esse responderimus, contra quorumdam scripta fidelium,
et contra eorum sensus qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter
venire videbimur. Sed respondendum est, non ideo putandum esse
mortuos ista sentire, quia haec dicere vel indicare vel petere videntur
in somnis. Nam et viventes apparent saepe viventibus dormientibus,
dum se ipsi nesciant apparere ; et ab eis haec quae somniaverint
audiunt dicentibus, quod eos in somnis agentes aliquid vel loquentes
viderint. Si ergo me potest aliquis in somnis videre, sibi aliquid
quod factum est indicantem, vel etiam quod futurum est praenuntiantem;
cum id ego prorsus ignorem, et omnino non curem, non solum quid ille
somniet, sed utrum dormiente me vigilet, an vigilante me dormiat, an
uno eodemque tempore vigilemus ambo sive dormiamus, quando ille somnium
videt in quo me videt: quid mirum si nescientes mortui nec ista
sentientes, tamen a viventibus videntur in somnis, et aliquid dicunt,
quod evigilantes verum esse cognoscant? Angelicis igitur operationibus
fieri crediderim, sive permittatur desuper, sive jubeatur, ut aliquid
dicere de sepeliendis corporibus suis videantur in somnis, cum id
penitus nesciant quorum illa sunt corpora. Id autem aliquando utiliter
fit, sive ad vivorum qualecumque solatium, ad quos pertinent illi
mortui, quorum apparent imagines somniantibus; sive ut his
admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas: quae
licet defunctis non opituletur, culpanda tamen irreligiositate
negligitur. Aliquando autem fallacibus visis homines in magnos
mittuntur errores, quos talia perpeti justum est. Velut si quisquam
videat in somnis, quod Aeneas vidisse apud inferos poetica falsitate
narratur: et ei cujuspiam non sepulti appareat imago, loquaturque
talia, qualia fertur illi locutus fuisse Palinurus (Aeneid. lib.
6, V. 337-383); et cum evigilaverit, ibi corpus ejus
inveniat, ubi jacere inhumatum cum somniaret audivit, admonitus et
rogatus ut sepeliret inventum; et quia id verum esse comperit, credat
ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde
insepultorum animas inferna prohiberi lege somniavit: nonne ista
credens , plurimum a tramite veritatis exorbitat?
|
|