CAPUT XI.

13. Visorum in somnis exempla duo. Pater defunctus apparet filio. Augustinus ipse in vivis agens apparet in somnis Eulogio rhetori, et locum Ciceronis exponit. Sic autem infirmitas humana sese habet, ut cum in somnis quisque viderit mortuum, ipsius animam se videre arbitretur; cum autem vivum similiter somniaverit, non ejus animam, neque corpus, sed hominis similitudinem sibi apparuisse non dubitet: quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium, non animae, sed similitudines apparere dormientibus. Pro certo , cum Mediolani essemus, audivimus quod cum debitum repeteretur a quodam, defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre jam fuerat persolutum, contristari homo gravissime coepit, atque mirari quod ei pater moriens non dixerit quid deberet, cum fecisset etiam testamentum. Tunc ei nimis anxio apparuit idem pater ejus in somnis, et ubi esset recautum quo illa cautio vacuata fuerat, indicavit. Quo invento juvenis atque monstrato, non solum falsi debiti calumniam propulsavit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est persoluta pecunia. Hic itaque putatur anima hominis curam gessisse pro filio, et ad eum venisse dormientem, ut docens quod ignorabat, a magna eum molestia liberaret. Sed eodem ipso ferme tempore quo id audivimus, item nobis apud Mediolanum constitutis, Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeavimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem quam postridie fuerat traditurus, quemdam locum offendit obscurum: quo non intellecto, vix potuit dormire sollicitus; qua nocte somnianti ego illi quod non intelligebat exposui; imo non ego, sed imago mea, nesciente me, et tam longe trans mare aliquid aliud sive agente, sive somniante, et nihil de illius curis omnino curante. Quomodo fiant ista, nescio: sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque videat mortuum, quomodo fit ut videat et vivum? ambobus utique nescientibus, neque curantibus quis vel ubi vel quando eorum imagines somniet.