CAPUT XII.

14. Visa phreneticorum. Visum Curmae curialis. Similia sunt autem somniis nonnulla etiam visa vigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici, vel quocumque furentes modo: nam et ipsi loquuntur secum quasi vere praesentibus loquantur, et tam cum absentibus quam cum praesentibus, quorum imagines cernunt, sive vivorum , sive mortuorum. Sed quemadmodum ii qui vivunt, ab eis se videri, et cum eis se colloqui nesciunt; neque enim revera ipsi adsunt, aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia visa imaginaria patiuntur: eo modo et ii qui ex hac vita migrarunt, sic affectis hominibus videntur quasi praesentes, cum sint absentes, et utrum aliquis eos imaginaliter videat, omnino nescientes.

15. Huic rei simile est etiam illud, cum homines altius quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus, et occupantur talibus visis. Et his enim apparent imagines vivorum atque mortuorum; sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos vidisse se dixerint, vere cum eis fuisse creduntur: nec attendunt, qui haec audiunt, similiter ab eis absentium atque nescientium quorumdam etiam imagines visas esse vivorum. Homo quidam Curma nomine , municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, vix illius loci duumviralitius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus , pene mortuus jacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur et erat exiguum viventis indicium , sepeliri ut exanimem non sinebat. Nullos artus movebat, nulla sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu corporis qualibet impacta molestia sentiebat. Videbat tamen multa velut in somnis, quae tandem aliquando post dies plurimos quasi evigilans, visa narravit. Ac primum, mox ut aperuit oculos: Eat aliquis, inquit, ad domum Curmae fabri ferrarii, et videat quid ibi agatur. Quo cum itum esset, inventus est mortuus eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus, et pene a morte revixerat. Tunc intentis qui aderant, illum exhiberi jussum esse quando ipse dimissus est, indicavit; seque illic unde redierat dixit audisse, quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci. In illis ergo visis, tanquam somniis suis, inter eos defunctos, quos videbat pro meritorumdi versitate tractari, agnovit etiam nonnullos quos noverat vivos. Ipsos autem vere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua vidisset etiam quosdam qui nunc usque adhuc vivunt, clericos videlicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audivit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat. Viderat itaque in illa visione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea vidit et mortuos. Cur non etiam illos sicut nos vidisse credatur, utrosque scilicet absentes atque nescientes; ac per hoc non ipsos, sed similitudines eorum, sicut etiam locorum? Nam et fundum vidit ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto non erat, quando illic sibi esse videbatur. Nam quid ibi ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul dubio sciret, si vere ibi esset. Visa sunt igitur ista, quae non praesentantur in ipsis rebus ut sunt, sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur. Denique post multa quae vidit, etiam in paradisum se introductum esse narravit, dictumque sibi esse, cum inde dimitteretur rediturus ad suos: Vade, baptizare, si vis esse in isto loco beatorum. Deinde ut a me baptizaretur admonitus, jam factum esse respondit. Cui rursus ille qui cum eo loquebatur: Vade, inquit, vere baptizare; nam illud in visione vidisti. Post ista convaluit, perrexit Hipponem. Pascha jam propinquabat, dedit nomen inter alios Competentes, pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam mihi visionem, nec cuiquam nostrorum indicare curavit. Baptizatus est, peractis diebus sanctis remeavit ad propria. Biennio vel amplius transacto, ego cuncta haec cognovi: primo per quemdam meum ejusque amicum in convivio meo, dum quaedam talia loqueremur: deinde institi ac feci ut haec mihi praesens ipse narraret, attestantibus honestis civibus suis, et de mirabili ejus aegritudine, ut jacuerit pene mortuus per dies plurimus, et de illo alio Curma fabro ferrario, quod commemoravi superius, et de his omnibus quae cum mihi diceret, etiam tunc ab illo se audisse recolebant atque firmabant. Quamobrem sicut vidit baptismum suum, et me ipsum, et Hipponem, et basilicam, et baptisterium, non in rebus ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum; ita et alios quosdam vivos, eisdem nescientibus vivis: