CAPUT XIII.

Mortuorum animae non intersunt rebus viventium. Cur non ergo ita et illos mortuos, eisdem nescientibus mortuis?

16. Cur non istas operationes angelicas credimus , per dispensationem providentiae Dei bene utentis et bonis et malis, secundum inscrutabilem altitudinem judiciorum suorum? sive instruantur hinc mentes mortalium, sive fallantur, sive consolentur, sive terrcantur: sicut unicuique vel praebenda est misericordia, vel irroganda vindicta, ab illo cui misericor diam et judicium non inaniter cantat Ecclesia (Psal. C, 1). Ut volet accipiat quisque quod dicam. Si rebus viventium interessent animae mortuorum, et ipsae nos, quando eas videmus, alloquerentur in somnis; ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est ut mecum viveret. Absit enim ut facta sit vita feliciore crudelis, usque adeo ut quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem nunquam voluit moestum videre. Sed profecto quod sacer Psalmus personat, verum est: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Si ergo dereliquerunt nos parentes nostri, quomodo nostris curis et rebus intersunt? Si autem parentes non intersunt, qui sunt alii mortuorum qui noverint quid agamus, quidve patiamur? Isaias propheta dicit: Tu es enim pater noster; quia Abraham nescivit nos, et Israel non cognovit nos (Isai. LXIII, 16). Si tanti Patriarchae quid erga populum ex his procreatum ageretur ignoraverunt, quibus Deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est; quomodo mortui vivorum rebus atque actibus cognoscendis adjuvandisque miscentur? Quomodo dicimus eis fuisse consultum, qui obierunt antequam venirent mala quae illorum obitum consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque in vitae humanae calamitate contingunt? An forte nos errando ista dicimus, et hos putamus quietos, quos inquieta vita vivorum sollicitat? Quid est ergo quod piissimo regi Josiae pro magno beneficio promisit Deus, quod esset ante moriturus, ne videret mala quae ventura illi loco et populo minabatur? Quae Dei verba ista sunt: Haec dicit Dominus Deus Israel: Verba mea quae audisti, et veritus es a facie mea cum audisti, quae locutus sum de isto loco, et qui commorantur in eo, ut deseratur et in maledicto sit; et conscidisti vestimenta tua, et flevisti in conspectu meo, et ego audivi, dixit Dominus sabaoth: non sic, ecce ego apponam te ad patres tuos, et apponeris cum pace; et non videbunt oculi tui omnia mala quae ego induco in locum hunc, et qui commorantur in eo (IV Reg. XXII, 18-20). Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum de properatura morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecumque aguntur aut eveniunt in ista vita hominibus. Quomodo ergo vident tumulos suos, aut corpora sua, utrum abjecta jaceant, an sepulta? Quomodo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt; vel in pace requiescant, sicut huic Josiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis quae patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant?