|
17. Objectio adversus superiora. Dixerit aliquis: Si nulla est
mortuis cura de vivis, quomodo ille dives qui apud inferos
torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mitteret Lazarum ad quinque
fratres suos nondum mortuos, et ageret cum eis ne venirent et ipsi in
eumdem tormentorum locum? Sed numquid quia hoc ille dives dixit, ideo
quid fratres agerent vel quid paterentur illo tempore, scivit? Ita
illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret;
quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant utique
nesciamus. Nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis
Deo supplicaremus. Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysen
ac Prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad
illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit quomodo quid hic
ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen et
Prophetas, id est, libros eorum, quibus homines obediendo tormenta
inferna evitarent: ubi denique noverat divitem illum in deliciis,
pauperem vero Lazarum in laboribus doloribusque vixisse. Nam et hoc
illi ait: Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua, Lazarus
autem mala. Sciebat ergo haec, quae utique apud vivos, non apud
mortuos gesta fuerant. Verum non cum agerentur in vivis, sed eis
mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit quod ait
propheta, Abraham nescivit nos.
|
|