|
18. Mortui quomodo sciant quid hic agatur. Proinde fatendum est
nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur: postea
vero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt; non quidem omnia,
sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse; et quae
illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab
Angelis, qui rebus quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid
mortui, quod unumquemque illorum audire debere judicat cui cuncta
subjecta sunt. Nisi enim essent Angeli qui possent interesse et
vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit
autem mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae
(Luc. XVI, 22-29). Nunc ergo hic, nunc ibi esse
potuerunt, qui hinc illuc quem Deus voluit abstulerunt. Possunt
etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic aguntur quae necessarium est
eos nosse, et quos necessarium est ea nosse , non solum praeterita vel
praesentia, verum etiam futura Spiritu Dei revelante cognoscere:
sicut non omnes homines, sed Prophetae dum hic viverent cognoscebant,
nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda Dei providentia
judicabat. Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut e
contrario Paulus ex vivis in paradisum raptus est, divina Scriptura
testatur (II Cor. XII, 2). Nam Samuel propheta defunctus
vivo Saüli etiam regi futura praedixit (I Reg. XXVIII, 7
19): quamvis nonnulli non ipsum fuisse qui potuisset magicis artibus
evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem illius
existiment similitudinem figurasse : cum liber Ecclesiasticus, quem
Jesus filius Sirach scripsisse traditur, et propter eloquii nonnullam
similitudinem Salomonis pronuntiatur , contineat in laude patrum,
quod Samuel etiam mortuus prophetaverit (Eccli. XLVI, 23).
Sed si huic libro ex Hebraeorum (quia in eorum non est) canone
contradicitur; quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in
Deuteronomio mortuus (Deut. XXXIV, 5), et in Evangelio cum
Elia, qui mortuus non est, legitur apparuisse viventibus (Matth.
XVII, 3)?
|
|