CAPUT XVI.

19. Martyres adesse nonnullis adjuvandis. Quomodo martyres adsint periclitantibus, negat se posse definire. Hinc et illa solvitur quaestio, quomodo martyres ipsis beneficiis quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant vivi. Non enim solis beneficiorum effectibus, verum etiam ipsis hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cujus inquilinatum pie diligis , cum a Barbaris Nola oppugnaretur, audivimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. Verum ista divinitus exhibentur, longe aliter quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. Non enim quia in vinum aqua, cum voluit Dominus, repente conversa est (Joan. II, 9), ideo non debemus, quid aqua valeat in elementorum ordine proprio, ab istius divini operis raritate vel potius singularitate discernere: nec quoniam Lazarus resurrexit (Id. XI, 44), ideo mortuus omnis quando vult surgit, aut eo modo exanimis a vivente, quomodo a vigilante dormiens excitatur. Alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt: quamvis et naturae Deus adsit ut sit, et miraculis natura non desit. Non igitur ideo putandum est vivorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis vel adjuvandis martyres adsunt: sed ideo potius intelligendum est quod per divinam potentiam martyres vivorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse non possunt.

20. Quanquam ista quaestio vires intelligentiae meae vincit, quemadmodum opitulentur martyres iis quos per eos certum est adjuvari; utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diversis locis, et tanta inter se longinquitate discretis, sive ubi sunt eorum memoriae, sive praeter suas memorias ubicumque adesse sentiuntur: an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conversatione remotis, et tamen generaliter orantibus pro indigentiis supplicantum (sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur, nec ubi sint vel quid agant scimus), Deus omnipotens qui est ubique praesens, nec concretus nobis, nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solatia, quibus in hujus vitae miseria judicat esse praebenda; et suorum merita martyrum ubi vult, quando vult, quomodo vult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc novit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cujus illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. Res haec altior est quam ut a me possit attingi, et abstrusior quam ut a me valeat perscrutari: et ideo quid horum duorum sit, an vero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per Angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo; mallem a scientibus ista perquirere. Neque enim nemo est qui haec sciat, non qui sibi scire videatur et nesciat: dona enim Dei sunt, his alia, et illis alia largientis, secundum Apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem Spiritus ad utilitatem: Alii quidem, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alteri donatio curationum in uno Spiritu; alii operationes virtutum; alii prophetia; alii dijudicatio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 7-11). Horum omnium spiritualium donorum, quae commemoravit Apostolus, cuicumque data est dijudicatio spirituum, ipse scit ista sicut scienda sunt.