|
21. De Joanne monacho. Talem fuisse credendum est illum Joannem
monachum, quem de belli civilis eventu major Theodosius consuluit
imperator: habebat quippe etiam prophetiam. Neque enim singulos
singula munerum istorum, sed etiam plura unum habere posse non ambigo.
Joannes ergo iste, quadam muliere religiosissima impatienter eum
videre cupiente, atque ut hoc impetraret per maritum suum vehementer
instante, cum ille nollet, quoniam id nunquam permiserat feminis:
Vade, inquit, dic uxori tuae, videbit me nocte proxima, sed in
somnis. Et factum est: monuitque illam quidquid fidelem conjugatam
moneri oportebat. Quae cum evigilasset, talem se vidisse hominem Dei
viro suo, qualem ille eum noverat, et quid ab illo audierit,
indicavit. Qui hoc ab eis comperit, retulit mihi, vir gravis et
nobilis, et dignissimus credi. Sed si illum sanctum monachum ipse
vidissem, quia, sicut fertur, patientissime interrogabatur et
sapientissime respondebat, quaesissem ab eo quod ad istam pertinet
quaestionem, utrum ipse ad illam feminam venisset in somnis, id est,
spiritus ejus in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie
corporis nostri somniamus; an ipso aliud agente, vel, si dormiebat,
aliud somniante, sive per angelum, sive quocumque alio modo in
mulieris somnio talis facta sit visio; atque id futurum, ut ipse
promitteret, prophetiae Spiritu revelante praesciverit. Si enim ipse
interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura; et
Dei munere, non propria facultate. Si autem ipso aliud agente, sive
dormiente et visis aliis occupato, eum mulier vidit in somnis;
profecto tale aliquid factum est, quale illud est quod in Actibus
Apostolorum legimus, ubi Dominus Jesus loquitur Ananiae de Saulo,
et indicat ei quod Saulus vidit ad se venientem Ananiam, cum hoc
Ananias ipse nesciret (Act. IX, 10-15). Quodlibet horum
mihi responderet ille homo Dei, et de martyribus ab illo pergerem
quaerere, utrum ipsi adsint in somnis, vel quocumque alio modo
videntibus eos in qua figura voluerint; et maxime quando ab eis se
torqueri daemones in hominibus confitentur, et rogant eos ut parcant
sibi: an ista fiant Dei nutu per angelicas potestates, in honorem
commendationemque sanctorum ad utilitatem hominum, illis in summa
quiete positis, et ad alia longe meliora visa vacantibus seorsum a
nobis, orantibusque pro nobis. Nam Mediolani apud sanctos Protasium
et Gervasium martyres, expresso nomine, sicut defunctorum quos eodem
modo commemorabant, adhuc vivum daemones episcopum confitebantur
Ambrosium, atque ut sibi parceret obsecrabant, illo aliud agente,
atque hoc cum ageretur omnino nesciente. An vero aliquando per ipsam
praesentiam martyrum fiant, ista aliquando per Angelorum; et utrum
possint, vel quibus signis possint a nobis duo ista discerni; an ea
sentire ac dijudicare non valeat, nisi qui habet illud donum per Dei
Spiritum dividentem propria unicuique prout vult: dissereret mihi, ut
arbitror, ipse Joannes haec omnia, sicut vellem; ut aut eo docente
discerem, et ea quae audirem vera et certa esse cognoscerem; aut ego
crederem quae nescirem, illo dicente quae sciret. Quod si mihi
forsitan de sancta Scriptura responderet ac diceret, Altiora te ne
quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit
tibi Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22); id etiam
gratanter acciperem. Non enim parvus est fructus, si aliqua obscura
et incerta, quae comprehendere non valemus, clarum saltem certumque
sit nobis non esse quaerenda; et quod unusquisque vult discere, putans
prodesse si sciat, discat non obesse si nesciat.
|
|