CAPUT XVIII.

22. Obsequia solemnia defunctorum, altaris, orationum et eleemosynarum sacrificia. Sepulturae officium. Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, pervenire, nisi quod pro eis sive altaris, sive orationum, sive eleemosynarum sacrificiis solemniter supplicamus: quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed iis tantum quibus dum vivunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire. Melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. Diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiant similiter a suis. Corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium, secundum affectum quo nemo unquam carnem suam odio habet (Ephes. V, 29). Unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat . Et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitatem mansuro impensum ejusmodi officium, sit etiam quodammodo ejusdem fidei testimonium? Quod vero quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum mihi videtur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio, affectus pro illo supplicationis augeatur.

23. Habes ad ea quae a me putasti esse quaerenda, qualem potui reddere responsionem meam: quae si ultra quam satis est prolixa est, da veniam; id enim factum est amore diutius loquendi tecum. Hunc ergo librum quemadmodum acceperit venerabilis Dilectio tua, peto rescriptis tuis noverim, quem tibi perlator ejus faciet sine dubio gratiorem, frater scilicet et compresbyter noster Candidianus, quem per tuas litteras cognitum toto corde suscepi, invitusque dimisi. Multum enim nos in charitate Christi sua praesentia consolatus est, et, quod fatendum est, ejus instantia tibi parui. Nam cor meum tanta distendunt, ut nisi ipso assidue commonente me non sinerer oblivisci, profecto interrogationi tuae mea responsio defuisset.