CAPUT PRIMUM.

1. Paulini quaestio, an mortuo prosit quod apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Sententia ipsius est prodesse. Difficultas contra ab eodem proposita discutitur. Ex genere vitae quam quisque gesserit, effici ut prosint vel non prosint quae fiunt pro defunctis. Diu Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me utrum prosit cuique post mortem quod corpus ejus apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Hoc enim abs te vidua memorata petiverat pro defuncto in eis partibus filio suo, et rescripseras consolans eam: idque etiam nuntians de cadavere fidelis juvenis Cynegii , quod materno et pio affectu desideravit, esse completum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens hujuscemodi quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi videretur, exposcens, nec tacens ipse quid sentias. Nam dicis videri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. Adjungis etiam vacare non posse, quod universa pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit: ut hinc et illud conjici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando ejus corpori talis provideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.

2. Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit, quod dicit Apostolus, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10), non te satis videre significas. Haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem; non tunc, quando jam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. Verum haec ita solvitur quaestio, quoniam quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc corpore vivitur, ut aliquid adjuvent ista defunctos; ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt, eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint, adjuvantur. Sunt enim quos nihil omnino adjuvant ista; sive pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita, ut neque talibus digni sint adjuvari; sive pro eis, quorum tam bona, ut talibus non indigeant adjumentis. Genere igitur vitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur ut prosint vel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam meritum per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac vita, frustra quaeritur post hanc vitam. Ita fit ut neque inaniter Ecclesia vel suorum cura pro defunctis, quod potuerit religionis impendat; et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum, reddente Domino unicuique secundum opera ejus. Ut enim hoc quod impenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea vita acquisitum est, quam gessit in corpore.

3. Poterat inquisitioni tuae sufficere mea brevis ista responsio; sed quae alia moveant, quibus respondendum existimo, parumper attende. In Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium (II Machab. XII, 43). Sed et si nusquam in Scripturis veteribus omnino legeretur, non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas , ubi in precibus sacerdotis quae Domino Deo ad ejus altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum.