CAPUT II.

Quid conferat honos sepulturae. Sepultura corporum Christianis si fuerit negata, nihil adimit. Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus corporis sui, operosius inquirendum est. Ac primum utrum intersit aliquid ad inferendam vel augendam miseriam post hanc vitam spiritibus hominum, si eorum corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem utcumque vulgatam, sed potius secundum religionis nostrae sacras Litteras est videndum. Neque enim credendum est, sicut apud Maronem legitur, insepultos a navigando atque transeundo inferno amne prohiberi: quia scilicet

Nec ripas datur horrendas, nec rauca fluenta
Transportare prius, quam sedibus ossa quierunt.

Aeneid. lib. 6, vv. 327, 328

Quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque figmentis, cum Dominus Jesus, ut inter inimicorum manus, qui eorum corpora in potestate haberent, securi occumberent Christiani, nec capillum capitis eorum asserat periturum, exhortans ne timeant eos qui cum corpus occiderint, amplius non habent quid faciant? Unde in primo libro de Civitate Dei satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum dentem retunderem, qui barbaricam vastitatem, praecipue quam nuper Roma perpessa est, christianis temporibus imputando, etiam id objiciunt, quod suis illic non subvenerit Christus. Quibus cum responsum fuerit animas fidelium pro fidei suae meritis ab illo fuisse susceptas, insultant de cadaveribus insepultis. Totum itaque istum de sepultura locum verbis talibus explicavi.

4.

“At enim in tanta, inquam, strage cadaverum nec sepeliri potuerunt? Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum, nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. Nec ullo modo diceret Veritas, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; si quidquam obesset vitae futurae quidquid inimici de corporibus occisorum facere voluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant; et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait Christus, Qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Matth. X, 28, 30; Luc. XII, 4, 7); si habent tanta quae de cadaveribus faciant? Absit ut falsum sit quod Veritas dixit. Dictum est enim aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo; postea vero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum terra non texit: sed nullum eorum quisquam a coelo et terra separavit, quam totam implet praesentia sui, qui novit unde resuscitet quod creavit. Dicitur quidem in Psalmo, Posuerunt mortalia servorum tuorum escam volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae: effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 2, 3); sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem qui ista perpessi sunt. Quamvis enim haec in conspectu hominum dura et dira videantur, sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Proinde ista omnia, id est, curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis aut nulla. Praeclaras exsequias in conspectu hominum purpurato illi diviti turba exhibuit famulorum: sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit Angelorum; qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt (Luc. XVI, 19-22). Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus Civitatem Dei: verumtamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt; et saepe universi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea jacerent, vel quibus bestiis esca fierent, non curaverunt; licuitque poetis de hac re plausibiliter dicere,

Coelo tegitur, qui non habet urnam .

quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio, non solum ex terra, verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur?”