CAPUT III.

5. Funeris et sepulturae cura quare laudabilis.

“Nec ideo tamen contemnenda et abjicienda sunt corpora defunctorum, maximeque justorum ac fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus . Si enim paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi, tanto charius est posteris, quanto erga parentes major affectus; nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque conjunctius, quam quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum vel adjutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura provisa: ipsique cum viverent, de sepeliendis, vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt (Gen. XXIII, XXV, 9, 10, et XLVII, 30). Et Tobias sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo commendatur (Tob. II, 9, et XII, 12). Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra ejus effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit (Matth. XXVI, 7-13): et laudabiliter commemorantur in Evangelio, qui corpus ejus de cruce acceptum, diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt (Joan. XIX, 38). Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus; sed ad Dei providentiam (cui placent etiam talia pietatis officia) corpora quoque mortuorum pertinere significant, propter fidem resurrectionis astruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro eleemosynis, quas viventibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persolvitur. Sunt quidem et alia quae sancti Patriarchae de corporibus suis vel condendis vel transferendis prophetico spiritu dicta intelligi voluerunt (Gen. XLVII, 30, et L, 24); non autem hic locus est ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus. Sed si ea quae sustentandis viventibus sunt necessaria, sicut victus et amictus, quamvis cum gravi afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique virtutem, nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem; quanto magis cum desunt ea quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros, in occultis piorum sedibus jam quietos? Ac per hoc, quando ista cadaveribus Christianorum in illa magnae urbis, vel etiam aliorum oppidorum vastatione defuerunt, nec vivorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere; nec mortuorum poena, qui non potuerunt ista sentire (De Civitate Dei, lib. 1, capp. 12 et 13).”

Haec est mea de sepulturae causa atque ratione sententia. Quam propterea ex alio libro meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri potuit, quam idipsum alio modo eloquendum fuit.