|
7. Locus per occasionem quantum prosit. Cum ergo fidelis mater
fidelis filii defuncti corpus desideravit in basilica martyris poni, si
quidem credidit ejus animam meritis martyris adjuvari; hoc quod ita
credidit, supplicatio quaedam fuit; et haec profuit, si quid
profuit. Et quod ad idem sepulcrum recurrit animo, et filium precibus
magis magisque commendat; adjuvat defuncti spiritum, non mortui
corporis locus, sed ex loci memoria vivus matris affectus. Simul enim
et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam
mentem precantis attingit. Nam et orantes de membris sui corporis
faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt
manus, vel etiam prosternuntur solo, et si quid aliud visibiliter
faciunt; quamvis eorum invisibilis voluntas et cordis intentio Deo
nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut humanus ei pandatur
animus: sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque
humilius atque ferventius. Et nescio quomodo, cum hi motus corporis
fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius
visibiliter factis, ille interior invisibilis qui eos fecit augetur:
ac per hoc cordis affectus, qui ut fierent ista praecessit, quia facta
sunt crescit. Verumtamen si eo modo quisque teneatur, vel etiam
ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat
interior homo, et ante oculos Dei in secretissimo cubili, ubi
compungitur, sternitur. Ita etiam cum plurimum intersit ubi ponat
corpus mortui sui, qui pro spiritu ejus Deo supplicat, quia et
praecedens affectus locum elegit sanctum, et illic corpore posito
recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renovat et auget
affectum: tamen etiamsi non possit, ubi religiosus animus elegit,
humare quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis in
ejus commendatione cessare. Ubicumque enim jaceat vel non jaceat
defuncti caro, spiritui requies acquirenda est: qui cum inde exiret,
secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit, sive
in bonis, sive in malis: nec ab ea carne exspectat adjuvari vitam
suam, cui praebebat ipse vitam, quam detraxit excedens, et redditurus
est rediens; quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam
ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam, an ad gloriam
reviviscat.
|
|