CAPUT VI.

8. Corpora martyrum exusta, et cineres Rhodano inspersi. Legimus in Ecclesiastica Historia, quam graece scripsit Eusebius, et in latinam linguam vertit Ruffinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita, canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata; eosdemque cineres fluvio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos . Quod non ob aliud credendum est divinitus fuisse permissum, nisi ut discerent Christiani, in confitendo Christum, dum contemnunt hanc vitam, multo magis contemnere sepulturam. Hoc enim quod ingenti saevitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum victoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur. Re ipsa ergo declaratum est, non ideo dixisse Dominum, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. XII, 4), quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum : sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem viventium perveniret; nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum, quo minus integra resurgerent, pertineret.