CAPUT VII.

9. Cura sepulturae ex naturali affectu erga corpus. Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet (Ephes. V, 29), si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum , quod in sua cujusque gente vel patria poscit solemnitas sepulturae, contristantur ut homines; et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inveniatur in Regnorum libris Deus per prophetam minari alteri prophetae, qui ejus transgressus est verbum, quod non inferretur cadaver ejus in sepulcrum patrum ejus. Quae Scriptura sic habet: Haec dicit Dominus, Quoniam inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum (III Reg. XIII, 21 et 22). Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri vel contristari vivus, quod sensurus non erat mortuus: et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamvis cum fieret non doleret. Hactenus enim voluit Dominus servum suum plectere, qui non sua contumacia spreverat praeceptum ejus implere, sed aliena decipiente fallacia obedire se credidit, quando non obedivit. Neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum ejus deinde anima raperetur: quandoquidem ipsum ejus corpus idem leo qui occiderat custodivit, jumento etiam quo vehebatur illaeso, et simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad sui domini funus astante. Quo mirabili signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. De qua re Apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates mortesque multorum: Si enim nos ipsos, inquit, judicaremus, a Domino non judicaremur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31 et 32). Eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepelivit, seque sepeliendum juxta ossa ejus curavit: ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum veniret tempus quando secundum illius hominis Dei prophetiam Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestavit. Pepercit quippe illi monumento ubi jacebat Propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius qui eum seduxerat, sepultura violata est (III Reg. XIII, 24-32, et IV Reg. XXIII, 16-18). Affectu namque illo, quo nemo unquam carnem suam odio habet, providerat cadaveri suo, qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum; et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si juxta eum jaceret, cujus sepulcrum nemo violaret.