|
10. Martyres sepulturae curam contempserunt. Hunc affectum
martyres Christi pro veritate certantes vicerunt: nec mirum quia
contempserunt quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt
eis, quos viventes sentiebant, cruciatibus vinci. Poterat utique
Deus, qui leonem Prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius
non permisit attingere, et fecit de peremptore custodem; poterat,
inquam, a suorum interfectis corporibus canes quibus fuerant projecta
prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere
saevitiam, ne cadavera incendere, ne cineres dispergere auderent: sed
hoc quoque experimentum multiplici varietati tentationum deesse non
debuit, ne fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro
corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret;
postremo, ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret.
Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris
exempla martyres in Christi confessione ferventes, hujus quoque testes
fierent veritatis, in qua didicerant, eos a quibus sua corpora
interficerentur, postea nihil habere quod facerent: quoniam quidquid
mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne
omni vita carente, nec aliquid sentire posset qui inde migravit, nec
aliquid inde perdere qui creavit. Sed inter haec quae fiebant de
corporibus occisorum, cum martyres ea non metuentes magna fortitudine
paterentur; tamen apud fratres luctus ingens erat, quod nulla dabatur
potestas sanctorum funeribus justa persolvere, nec occulte subtrahere
aliquid, sicut eadem testatur historia, crudelium custodum vigiliae
permittebant (Euseb. Hist. Eccl. lib. 5, cap. 1). Ita cum
illos qui occisi fuerant, in dilaceratione membrorum suorum, in
conflagratione ossium, in dispersione cinerum, miseria nulla
contingeret; istos tamen qui nihil eorum sepelire poterant, magna
misericordia cruciabat; quia in nullo modo sentientibus ipsi quodam
modo sentiebant, et ubi jam illorum nulla erat passio, erat istorum
misera compassio.
|
|