DE DILIGENDO DEO LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Liber de Diligendo Deo pius est, judicio Erasmi ac Theologorum Lovaniensium, nec ineruditus: sed subdititius tamen, vel ipsa ex phrasi plurimum discrepante ab Augustiniana, merito iisdem visus. Auctor certe se ipse aetatis recentioris esse satis eo prodit, quod Hieronymi dictum ex lib. 3 in Matth. XVIII citat in hunc modum: Unde quidam sanctus ait, Magna dignitas animarum, etc. Contulit huc sententias ad inflammandam dilectionem Dei, variis ex libris, Hugonis Victorini in primis, Bernardi et Anselmi. Et quidem a capite 4 ad 11, nihil nobis legendum aliud praebet, quam quod verbis iisdem ac fere totidem scripsit Hugo in Soliloquio de Arrha animae. Alia itidem sunt ex aliis Hugonis opusculis excerpta loca, plura etiam ex diversis Bernardi Concionibus, et quaedam ex Meditatione apud Anselmum postremae editionis decima sexta, quae nos passim positis notis e regione monstramus . Ad extremum, capite 18 exhibetur insignis locus Anselmi ex ipsius Proslogio. Sapit hoc opus eumdem auctorem ac liber de Spiritu et Anima. Nec forte alteri melius adscripseris Manuale, et alia quaedam opuscula quae hic postea repraesentantur, itemque libros apud Hugonem de Anima primum et tertium, qui apud Bernardum Meditationes et de Conscientia nuncupantur. Caeterum Vincentius Bellovacensis, lib. 23 Speculi naturalis, cap. 1, nonnihil quod legere est cap. 3 hujus libri, citat nomine Petri Comestoris. Librum contulimus cum Mss. Regiis duobus in quibus Augustini nomine falso praenotatur.