CAPUT IX. De illustratione aliis beneficiis.

O anima, quid faciemus Domino Deo, a quo tot bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem, quae caeteris, nobis bona tribuere; sed in malis quoque nostris ejus singularem dilectionem cognoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios coaetaneos meos in tenebris ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis sapientiae tuae lumen infudisti. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, efficaciam in opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effectum in coeptis , solamen in adversis, cautelam in prosperis: et quocumque vertebam me, ubique gratia et misericordia tua praecessit. Et saepe mihi cum consumptus videbar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me; quando peccavi, corripuisti me; quando tristabar, consolatus es me; quando cecidi, erexisti me; quando steti, tenuisti me. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius sequi te. O Domine Deus meus, dulcedo vitae meae, lumen oculorum meorum, quid retribuam tibi, pro omnibus quae retribuisti mihi? Vis ut diligam te. Et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego, ut diligam te? Et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum et liberator meus, Deus meus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis meae, et susceptor meus. Et quantum adhuc dicam? Tu es, Domine, Deus meus.