CAPUT X. De Dei circa nos sollicitudine. Praesentia ejus quid in auctore efficiat.

Multa et innumerabilia bona fecisti mihi, Domine Deus meus, de quibus mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis. Ecce habes, anima mea, arrham tuam; et in arrha tua cognoscis sponsum tuum. Serva ergo te illi intactam, serva impollutam, serva incontaminatam, serva integram. Si olim meretrix fuisti, jam virgo facta es: quemadmodum amor illius consuevit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem servare. Semper cogita quantam tecum misericordiam fecit: et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis. Sic certe mihi videtur, cum ejus miserationes circa me attendo, quod, si fas est dicere, nihil aliud agat Deus, nisi ut meae saluti provideat: et ita totum ad custodiam mei occupatum video, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli vacare velit. Semper praesentem mihi se exhibet Deus, semper paratum se offert: quocumque me vertero, me non deserit; ubicumque fuero, non recedit; quidquid egero, pariter assistit, et quod tandem cunctis actionibus meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, quasi individuus cooperator assistat, ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies ejus a nobis adhuc videri non possit, nunquam tamen possit ejus praesentia evitari. Sed quid est illud dulce, quod in ejus recordatione me tangere solet, et tam vehementer atque suaviter afficere: ut jam tota quodam modo a memetipso abalienari, et nescio quo, abstrahi incipiam? Subito tota innovor et tota immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem venit omnis praeteritorum dolorum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria jucundantur. Jamque alibi, nescio ubi, me esse video, et quasi quiddam amplexibus amoris intus teneo, et nescio quid illud sit: et tamen illud retinere semper et nunquam perdere toto nisu laboro. Luctatur quodam modo delectabiliter anima ne recedat ab eo quod semper amplecti desiderat: et quasi in illo omnium desideriorum finem invenerit, summe et ineffabiliter exsultat, nihil amplius quaerens, nihil ultra appetens, semper sic esse volens. Numquid ille est dilectus? Vere ille est Dominus meus qui visitat me: sed venit invisibilis, venit occultus, venit incomprehensibilis. Venit ut tangat me, non ut videatur a me; venit ut admoneat me, non ut comprehendatur a me; venit ut non totum infundat se, sed ut gustandum praebeat se; non ut impleat desiderium, non ut plenitudinem exhibeat suae perfectae satietatis. Et hoc est quod maxime pertinet ad arrham desponsationis ejus: quod ille qui in futuro se tibi videndum et perpetuo possidendum dabit, nunc aliquo modo ut quam dulcis sit agnoscas, se tibi ad gustandum praebet .