CAPUT XI. De munere vitae in ortu servatae. De indultis sensibilibus oblectationibus. De aliis praerogativis.

Multum igitur Deus tuus diligendus est tibi, cui tanta beneficia contulit. Ut autem amoris ejus flamma amplius accendaris: considera diligenter, o anima, si praeter illa quae supra dicta sunt, aliqua tibi contulerit beneficia. Cum ergo quae hic memorata sunt bona tibi vides collata, multum ei a quo tibi haec collata sunt debes gratiosus et devotus existere, et gratias agens dicere: Valde mihi diligendus est Deus meus, qui bene utens malo parentum meorum, creavit me de carne illorum, et inspiravit in me spiraculum vitae; discernens me ab illis qui vel abortivi projecti sunt ab utero, vel intra materna viscera suffocati, poenae videntur concepti, non vitae. Accepi ergo ut sim, accepi ut homo sim, accepi intellectum, quo intersit inter me et pecus. Accepi corporis formam, accepi in corpore distinctionem sensuum; oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, manus ad contrectandum, palatum ad gustandum, pedes ad ambulandum, salutemque ipsam corporis. Magnum fuit et hoc, quod ad eorumdem sensuum meorum oblectamenta singula sensibus singulis convenientia creavit Deus, multa pulchre convenientia et lucentia, canore mulcentia, suave olentia, dulce sapientia, tactui placentia. Ob hoc enim providentia Creatoris tam diversas qualitates rebus indidit, ut omnes sensus hominis sua oblectamenta inveniant. Aliud enim percipit visus, aliud odoratus, aliud auditus, aliud olfactus, aliud gustus, aliud tactus. Visum pascit pulchritudo colorum, suavitas cantilenae demulcet auditum, fragrantia odoris olfactum, dulcedo saporis gustum. Et quis omnes delicias sensuum enumerare queat? quae tam multiplices sunt in singulis, ut si quis quemlibet per se consideret, quemlibet per se singulariter ditatum putet. Quot oblectamenta oculorum in diversitate colorum monstramus, tot oblectamenta aurium in diversitate sonorum audimus; inter quae prima sunt dulcia sermonum commercia, quibus homines ad invicem suas voluntates communicant, preterita narrant, praesentia indicant, futura nuntiant, occulta revelant; adeo ut si careat his vita humana, bestiis comparabilis videatur. Quid autem concentus avium, quid humanae vocis melos jucundum, quid dulces modos sonorum omnium commemorem? quia tam multa sunt harmoniae genera, ut ea nec cogitatus percurrere, nec sermo facile explicare possit: quae tamen cuncta auditui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Sic est de olfactu: habent thymiamata odorem suum, et cuncta quae suavem praestant odorem, et dulces spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent oblectamenta, quae ex similitudine priorum satis perpendi possunt. Magnum est certe et hoc, quod sana et integra membra creavit mihi Deus; ne essem meis dolor, opprobrium alienis. Accepi etiam amplius, mentem scilicet, quae possit intelligere, quae possit capere veritatem, quae possit justum ab injusto discernere, quae possit indagare, desiderare Creatorem, laudare et inhaerere illi. Magnum etiam aestimo beneficium, quod eo tempore et inter tales me nasci voluit Deus, per quos ad fidem suam et sacramenta pervenirem. Video innumerabilibus hominibus hoc negatum, quod mihi gratulor esse concessum: cum quibus tamen nobis esset una conditio. Illi derelicti sunt per justitiam, et ego vocatus sum per gratiam. Procedam adhuc, etiam intuens munus ejus fuisse quod educatus fui a parentibus; quod me flamma non laesit, quod aqua non absorbuit, quod non rexatus a daemone, quod a bestiis non percussus, quod non praecipitio necatus, quod usque ad congruam aetatem in fide ejus et bona voluntate sum nutritus.