|
Magnam igitur, Domine Deus, erga me ostendisti pietatem. Cum
autem in cunctis operibus tuis sis mirabilis, mirabilior tamen crederis
esse in visceribus pietatis: nullum enim spernis, nullum abjicis,
neminem perhorrescis, nisi qui forte te amens exhorruerit. Dona
igitur tua sunt haec, Domine, mihi a te misericorditer indulta, quod
me in periculis saepe constitutum clementer eripuisti, nec unquam pro
peccatis meis quominus miserereris, vinci potuisti; oblitum tui de te
admonuisti, aversum a te revocasti, venientem ad te benigne
suscepisti, poenitenti indulsisti non solum ea quae commisi peccata,
sed etiam quae te protegente non commisi. Quodcumque enim mali
protegente te non commisi, totum a te dimissum deputandum est. Nam
sicut in multa peccata cecidi; sic et in multo plura, nisi me
servasses, cecidissem. Tribus autem modis memini me a peccatis
conservatum, scilicet occasionis subtractione, resistendi data
virtute, affectionis sanitate. Multa enim in peccata cecidissem, si
data esset occasio: sed Dei miseratione non me talis opportunitas
apprehendit. In multa quoque paulo minus cecidissem graviter impulsus
violentia tentationis: sed virtutem dedisti mihi, Domine, ut sub me
esset appetitus meus, et ei quam sentiebam concupiscentiae minime
consentirem. Sed a quibusdam peccatis tam longe me fecit tua
miseratio, Domine, ut penitus abominarer ea, et ne ulla me quidem
eorum tentatio molestaret. Magnae quidem bonitatis est indicium.
Domine Deus, et hoc quod ego infelix te irritavi, ego malum coram te
feci, furorem tuum provocavi, iram promerui; peccavi, et passus es;
deliqui, et adhuc sustines. Si poeniteo, parcis; si revertor, me
suscipis; insuper dum differo, praestolaris. Revocas errantem,
invitas repugnantem, exspectas torpentem, amplecteris redeuntem,
doces ignorantem, mulces moerentem; a ruina suscitas, post lapsum
reparas, petenti largiris, quaerenti inveniris, pulsanti aperis;
ostendis mihi bene vivendi viam, das gradiendi scientiam. Magnum est
etiam et hoc, Domine, quod multa mihi antequam petere possem, vellem
aut nossem, bona contulisti. Non solum autem, Domine, sed et
postquam scivi et potui te petere, te quaerere, te desiderare, tibi
inhaerere, gratuita bonitate tua non petenti, non quaerenti, non
desideranti, imo etiam parvipendenti vel etiam contemnenti tua mihi
bona largitus es. Maximum aestimo et illud fuisse beneficium, quod
Angelum pacis ab ortu nativitatis meae ad me custodiendum, usque ad
finem meum mihi dedisti: unde quidam sanctus ait, Magna est dignitas
animarum, ut una quaeque habeat ab ortu nativitatis ad custodiam sui
Angelum delegatum (Hieron. in Matth. XVIII).
Magnae pietatis fuit et hoc, Domine, quod mira patientia tua meas
sustinuit iniquitates. Cui gratias referre debeo, quod non secundum
iniquitates meas retribuisti mihi, quod me terra non absorbuit, non me
coelum fulminavit, non me fulgur combussit, non flumina submerserunt,
nec alia poena vel morte prout dignus eram, multasti. Cum enim
peccando a te recederem, non solum iram tuam promerui, sed et omnem
creaturam adversum me excitavi. Nam si servus cujusquam a domino suo
recederet, non solum dominum ipsum exacerbaret, sed et totam ejus
familiam justissime irritaret. Cum ergo te Deum omnium creatorem
offendi, omnem creaturam, quantum spectat ad meritum meum, in iram
commovi; ita ut merito pro te pugnaret adversum me totus orbis
terrarum. Posset enim terra dicere mihi: Non debeo te sustinere,
sed potius absorbere; quoniam a Creatore meo non timuisti peccando
recedere, et inimico, scilicet diabolo, adhaerere. Posset quoque
sol dicere: Non debeo tibi ad salutem lucere; sed potius ad vindictam
Domini mei, qui est lux lucis et fons luminis, penitus tibi radios
meos abscondere. Sic etiam cuncta quaeque creatura serviret ad
ulciscendam tantam injuriam sui Creatoris, nisi impetum ejus cohiberet
ipse qui eam condidit, qui non vult mortem peccatoris, sed ut
convertatur et vivat. Oportet ergo me, Domine, tanto magis sub
potenti manu tua humiliari, tanto magis tibi gratiosum et devotum et ad
serviendum promptiorem existere, quanto me de tantis beneficiis tuis
obligatiorem conspicio in reddenda ratione: ne diu dilata vindicta
tanto acrius adveniendo mala mea puniat, quanto diutius toleravit quod
puniri poterat.
Tamdiu igitur exspectata cogita, o anima mea, Dei longanimitatem
quam exhibuit, electionem praedestinationis suae quam impleri voluit,
nimiam charitatem qua nos dilexit. Propter hoc enim exspectans
exspectavit Dominus et intendit mihi: sed avertit oculos suos a
peccatis meis, quasi nolens advertere quantum delinquerem. Propter
hoc, inquam, dissimulabat; ut commendaret patientiam suam, impleret
electionem suam, confirmaret charitatem suam. Propter hoc, ut bene
memini, concussit cor meum, excitans illud ut adverteret suorum
vulnera peccatorum, et vulnerum sentiret dolorem; etiam et terruit
deducens ad portas inferi, et praeparata iniquis supplicia monstrans:
et ut nil jam noxiae remaneret delectationis , meliorem mihi
consolationem inspirans, spem indulgentiae dedit, deinde et ipsam
indulgentiam contulit. Sic autem ex toto indulsit, et tam liberaliter
omnem donavit injuriam, ut jam non damnet ulciscendo, nec confundat
improperando, nec minus diligat imputando. Sunt enim aliqui sic
donantes injuriam, ut non ulciscantur, saepius tamen improperent:
sunt et aliqui, qui licet sileant, manet tamen aliquid alta mente
repositum, rancoremque tenent in animo; quorum utique neutra plena est
indulgentia. Longe ab his benignissima divinitatis natura,
liberaliter agit, ignoscit plenarie: ita ut propter fiduciam
peccatorum, sed poenitentium, ubi superabundavit delictum, soleat et
gratia superabundare. Testis est Petrus, cui post trinam negationem
totius Ecclesiae pastoralis cura est commissa: testis est Paulus,
qui de Ecclesiae persecutore effectus est vas electionis et doctor
Gentium: testis est Matthaeus, qui de telonio electus est in
Apostolum, cui etiam et Novi Testamenti primum scriptorem esse
donatum est.
|
|