CAPUT XIII. De dono continentiae. Cujus hostis triplex.

Post haec dedit mihi Dominus Deus continentiam. Continentiam autem dico, non a sola luxuria, sed a caeteris quoque, sicut necesse est, vitiis et peccatis. Qui et aliquando vix per triduum continebam, postea Dei auxiliante gratia, per longum tempus potui continere. Ex hoc invenio unde merito exclamare possim: Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 49). Forte parum quid reputat aliquis continentiam: sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores, et quantae illam necesse sit esse virtutis, ut possit talibus resistere. Primus hostis continentiae nostrae caro nostra est concupiscens adversus spiritum. Quam domesticus hostis, quam periculosa lucta, quam intestinum bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fugere possumus, o anima mea, nec fugare: sed circumferre illum necesse est, quoniam alligatus est nobis. Quid autem periculosius et miserabilius est, quam quod hostem nostrum cogimur sustentare, perimere eum non licet? Vides ergo quam sollicite te custodire necesse sit ab ea, quae dormit in sinu tuo. Verumtamen non est hic solus adversarius mihi; alium adhuc habeo, qui circumcinxit me et obsedit undique. Hostis iste est praesens saeculum nequam, qui per quinque portas, quinque videlicet sensus corporis, jaculis suis vulnerat me, et mors intrat per fenestras meas. Tertius hostis est antiquus humani generis inimicus, antiquus serpens callidior cunctis animantibus: iste est hostis quem nec possumus videre, quanto minus cavere? Hic hostis nunc quidem aperte et violenter, nunc occulte et fraudulenter, semper autem malitiose et crudeliter nos impugnat et persequitur. Et ad haec toleranda, ne dicam superanda, quis idoneus? Haec ideo dixi, ut innotesceret continentiae difficultas, ut sciamus quae a Deo data sunt nobis (I Cor. II, 12): ac per hoc amplius diligamus eum qui hanc nobis virtutem tribuit. Omnino enim in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad nihilum deducit omnes tribulantes nos. Ipse est qui non modo carnem nostram cum vitiis vel concupiscentiis suis, et praesens saeculum nequam cum curiositatibus suis et vanitatibus suis, sed etiam ipsum cum tentationibus suis conterit satanam sub pedibus nostris. Numquid non merito dixeram, inveniendum in continentia unde clamarem, Quia fecit mihi magna qui potens est?