CAPUT XIV. Spes aeternae vitae stat in tribus.

Post haec dedit mihi Dominus Deus gratiam promerendi bona vitae aeternae, quam gratiam in tribus maxime stare arbitror: in odio scilicet praeteritorum malorum, in contemptu bonorum praesentium, in desiderio futurorum. Deinde dedit mihi spem eadem obtinendi, quae in tribus consistit; tribus, inquam, quae sic roborant et confirmant cor meum, ut nulla me penuria meritorum, nulla consideratio propriae vilitatis, nulla aestimatio coelestis beatitudinis de celsitudine spei dejicere possit in ea firmiter radicatum. Desideras, o anima mea, scire quae sint illa? Tria considero in quibus spes mea tota consistit; scilicet charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu, aut quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo, Scio qui credidi, et certus sum, quia in charitate nimia adoptavit me Deus, quia verax est in promissione, quia potens est in exhibitione: licet ei facere quodcumque voluerit. Pro his ergo Deus meus merito diligendus est.