CAPUT XV. De beneficiis impertitis. Confitendum Deo et in bonis et in malis.

Magnae autem gratiae fuit, quod me Deus a se fugientem persecutus est, timenti blanditus; quod erexit me in spem toties desperatum, quod suis obruit beneficiis ingratum, quod gustu interioris dulcedinis immundis assuetum delectationibus attraxit et illexit, quod indissolubilia malae consuetudinis vincula dissolvit, et abstractum saeculo benigne suscepit. Adhuc, anima mea, illa in quibus tibi sola conscia es, divinae bonitatis inspice munera: quam jucunda facie abrenuntianti saeculo tibi Christus occurrit, quibus esurientem deliciis pavit, quas miserationum suarum divitias ostendit, quos inspiravit affectus, quo te charitatis poculo inebriavit. Magnum fuit et hoc, quod me fugientem servum suum et rebellem, sola sua miseratione vocatum, spiritualium consolationum non reliquit expertem. Si enim tentabar, ille me sustentabat; si periclitabar, ille me erigebat; si contristabar, ille me confortabat; si fluctuabam, ille solidabat. Quoties prae timore arescebam, ille pius consolator astabat; quoties aestuabam prae timore, ille meis se visceribus infundebat. Perpendo etiam quoties psallentem vel legentem spiritualium me sensuum lumine illustrabat, quoties orantem in quoddam ineffabile desiderium sui rapiebat, quoties mentem meam a terrenis subtractam, ad coelestes delicias et paradisi amoenitates transportabat. Taceo multa et magna misericordiae suae circa me opera; ne aliquid gloriae, quae tota ejus est, ad me videatur transire. Ita enim secundum hominum aestimationem sibi cohaerent gratia dantis et felicitas recipientis, ut non laudetur solum qui solus laudandus esset, scilicet ille qui dedit, sed etiam ille qui recepit. Quid enim habet aliquis quod non accepit? aut qui gratis accepit, quare laudatur quasi promeruerit? Tibi ergo laus, Deus meus, et gloria mea, tibi gratiarum actio: mihi autem confusio faciei meae, qui tot mala feci, et tot bona recepi.

Vide ergo, o anima mea, quia multum commendat bonitatem Dei, non solum largitas sua, sed et iniquitas nostra. Si enim magnum est nihil promerentibus impendere multa, quale quantumve erit retribuere bona promerentibus mala? O quanta pietas, quam nulla potest superare impietas! Alia sunt quae misericorditer Deus ignoscit, alia quae affluenter tribuit. Ignoscit mala nostra, largitur bona sua: semper praesto ad ignoscendum, paratus semper ad largiendum: hinc pius, hinc largus; utrobique benignus, ubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nostra, confiteamur et bona nostra. Confiteamur a nobis mala nostra esse, ut pie ignoscat: confiteamur ab ipso bona nostra esse, ut conservet et augeat. Hoc igitur incessanter agamus, ne ingrati appareamus, vel de indulta venia, vel de concessa gratia. Haec, inquam, agat qui se credit vel cupit esse amatorem Dei. Verus enim amor semper confitetur. Quid ergo haec omnia faciunt diligenter considerata, nisi ut considerantis animum ab omni penitus abstractum amore, ad Deum diligendum qui haec contulit, mirabiliter rapiant, vehementer afficiant? Si quis autem non haec omnia bona a Deo sibi videt collata, et ideo illum parum diligere non veretur; sciat pro certo quod nemo est qui non facile, si quaerit, inveniat unde plurimum sit obnoxius Deo, unde totis viribus, totis cordis medullis diligere, unde etiam et continuas gratias referre debeat. Ille ergo cui aliqua bona saluti necessaria desunt, nec si contra Deum murmuret, nec eum accuset: quia omnia certissima et justissima ratione facit Deus, qui cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18), qui et potens est dona sua cum voluerit conferre, et collata cum voluerit auferre. Doleat ergo qui haec non habet, et laboret et oret ut habeat: pro acceptis vero bonis Deo gratus existat.