CAPUT XVI. De beneficio redemptionis. Bona terrena et coelestia.

Magna igitur et multa, imo certe innumerabilia sunt, quae mihi, Domine Deus, contulisti beneficia; pro quibus merito mihi diligendus et semper es laudandus. Quid enim boni habeo vel habui, vel habiturus sum, quod a te summo bono non est, a quo omne quod bonum est, et dicitur, et etiam procedit? Unum autem est quod me plus his omnibus accendit, urget, movet, et promovet ad te diligendum: super omnia, inquam, amabilem te mihi reddit, o bone Jesu, ignominiosissima et amara mors quam sustinuisti, opus nostrae redemptionis. Hoc solum omnino totam vitam nostram, totum laborem nostrum, totum obsequium nostrum, amorem denique nostrum facile sibi vindicat totum: hoc, inquam, est quod devotionem nostram et excitat melius, et nutrit suavius, et auget amplius. Multum quippe in hoc opere laboravit auctor mundi, nec in omni fabrica mundi tantam fatigationem sustinuit. De mundo enim et de his quae in mundo sunt, dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9): at vero pro redemptione generis humani magnos et multos et diuturnos labores sustinuit, et dolores. Ecce quomodo nos dilexit, qui nulla sui necessitate, sed sola nostra charitate tam dura et indigna sustinuit. Merito ergo dixerim hoc unum omnibus aliis praestare beneficiis. Quippe cum magnum sit aliquem sua gratis alicui conferre, multo majus certe est semetipsum impendere. Et cum magnae charitatis sit animam pro amicis dare, multo majoris charitatis indicium est animam pro inimicis ponere, quod Filius Dei pro nobis fecit. Nam cum inimici essemus Deo, reconciliati sumus per mortem Filii ejus. Vix autem pro justo quis moritur, ipse autem pro impiis est mortuus, justus pro injustis, ut nos offerret Deo: exsul a coelis factus, ut nos reportaret ad coelos. O quam ineffabilis pietas, quam ineffabilis dulcedo charitatis, quam stupenda dignatio charitatis fuit, Deum pro homine hominem fieri. Deum pro homine carnem indui, mori, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato! Ecce cum quanto pretio quantove labore redimebatur homo, qui diabolo jure debebatur: qui si non redimeretur, sine dubio aeternaliter cum diabolo damnaretur. Haec ideo dixi, ut intelligat homo quantum debeat diligere Deum; quantum patienter, imo libenter, non solum autem hoc, sed etiam ardenter pro illo sustinere labores et dolores, qui pro se tanta ac talia sustinuit. Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Amplectatur igitur te anima mea, Domine Jesu, crucifixum, sumat tui dulcissimi sanguinis haustum: occupet memoriam meam haec suavis meditatio, ne ex toto eam oblivio obscuret. Judicem me nihil scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum; ne scientiam meam a soliditate fidei vanus error abducat: vindicet sibi totum amorem meum haec tua mira dilectio; ne illum cupiditas mundialis absorbeat. Mentem enim quam tuae, Domine, dulcedo charitatis compleverit, non timor angustat, non libido commaculat, non ira dilaniat, non superbia elevat, non cenodoxiae inanis fumus eventilat, non exagitat furor, non stimulus ambitionis eviscerat, non avaritia contrahit, non dejicit tristitia, non invidia tabefacit: nullum denique vitium eam corrumpit, dum in eadem dulcedine immobilis persistit. Qui ergo suis tanta praestat in praesenti, quanta illis servat in futuro? Quae dat in praesenti, temporalia sunt: quae autem in futuro saeculo se promittit Deus suis daturum, aeterna sunt, et bonis temporalibus incomparabiliter meliora. Temporalia enim bona difficile acquiruntur, et acquisita facile dilabuntur: et quae etiam habita sunt, cum gravi sollicitudine custodiuntur, et cum dolore amittuntur, et amissa cum gravi labore recuperantur. Futuri autem saeculi bona nunquam amittuntur, nunquam minuuntur, cum gaudio et quiete possidentur, semper habentur, semper desiderantur, et nunquam fastidiuntur. Quae cum semel quis acceperit, ita securus erit ea se nunquam amissurum, sicut certus est vel erit illa se nunquam velle amittere.