CAPUT XVII. Promissa Dei. Ea nimium desiderari non possunt.

Valde igitur diligendus est Deus in promissis suis: qui magna nobis dedit, sed majora promisit. Promisit nobis a labore requiem, a servitute libertatem, a timore securitatem, a moerore consolationem, a morte resurrectionem, et in resurrectione plenum gaudium, summum gaudium et indeficiens. Denique promisit nobis se ipsum, sicut juravit patribus nostris daturum se nobis (Luc. I, 73). Magnae sunt igitur promissiones Dei, et ineffabiles; et pro his, et in his vult amari a nobis aliquo modo. Si modum quaeras, vehemens desiderium promissionis, modus est amoris. Promissio Dei quantumcumque desideretur, minus desideratur quam debet. Nam quantumcumque profecerit, plus debet. Vehemens itaque desiderium aliquo modo non habet modum, cum non possit esse nimium. Cum in caeteris rebus impatientia soleat culpari, in exspectatione tantae promissionis laudabilis est vehemens impatientia dilationis. Cum eum qui plus amat, et qui plus desiderat, dilationis impatientia magis cruciat, spes quae differtur affligit animam, haec autem omnia bona in coelesti habentur patria. De illo igitur bono, quod omnium bonorum summum est, quid vel quale sit, primum dicendum est.