|
Excitemus igitur et erigamus totum intellectum nostrum, in quantum
Deus donaverit, et cogitemus quale et quantum electorum sit unicum et
singulare gaudium istud, scilicet unum et summum bonum, quod est
vita, lux, beatitudo, sapientia, aeternitas et multa hujusmodi
bona; et tamen non est nisi unicum et summum bonum, omnino sibi
sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et bene
sint. Hoc bonum est Deus Pater, hoc est Verbum, id est, Filius
Patris; hoc ipsum est amor unus et communis Patri et Filio,
scilicet Spiritus sanctus ab utroque procedens. Quod autem est
singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater et Filius et
Spiritus sanctus: quoniam singulus quisque non est aliud quam summe
simplex unitas, et summe una simplicitas, quae nec multiplicari, nec
aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium (Luc. X,
42). Porro hoc est illud unum necessarium, in quo omne bonum: imo
quod est omne, et unum, et totum, et solum bonum. Si enim singula
bona delectabilia sunt, cogita attente quam delectabile sit illud
bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in
rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt
Creator a creatura. Si enim est bona vita creata; quam bona est
Vita creatrix? Si jucunda est salus facta; quam jucunda est Salus
quae fecit salutem? Si amabilis est sapientia cum cognitione rerum
conditarum; quam amabilis est Sapientia quae condidit omnia ex
nihilo? Denique si multae et magnae delectationes sunt in rebus
delectabilibus; qualis et quanta est delectatio in illo qui fecit omnia
delectabilia? O qui hoc bono fruetur, quid illi erit, et quid illi
non erit? Certe quidquid volet, erit; et quidquid nolet, non erit.
Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II,
9). Cur ergo per multa vagamur quaerendo bona corporis et animae
nostrae? Amemus unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficit.
Desideremus simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid
enim amas, o caro? quid desideras, o anima? Ibi est quidquid amas,
quidquid desideras. Bona ergo regni coelestis dicere vel cogitare vel
intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora
sunt et meliora, quam quae cogitamus aut intelligimus. Regnum namque
Dei omni fama majus est, omni laude melius, omni scientia
innumerabilius, omni gloria quae putatur excellentius. Regnum,
inquam, Dei plenum est lucis ac pacis, charitatis et sapientiae,
honestatis et gloriae, dulcedinis et dilectionis, laetitiae et
beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec
cogitari potest. Nec ideo tamen debeo tacere, sed dicere quantum
valeo, quia dicere quantum volo non valeo. Neque enim quia Deum
ineffabilem credimus, fari de illo quod possumus non debemus. Ita
sane et plus credatur de illa vita, quam scribitur; quia non potest
tantum inde proferri sermone, quantum potest mente complecti; et minus
concipit mentis humanae quantumlibet profunda complexio, quam se habeat
ipsius rei magnitudo. Ergo futura vita credatur beate sempiterna et
sempiterne beata: ubi est certa securitas, secura tranquillitas,
tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna felicitas; ubi amor
est perfectus, timor nullus, dies aeternus, alacer motus, et unus
omnium spiritus, de contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo
permansione securus; ubi ipsa civitas, quae est Angelorum omnium
atque sanctorum congregatione beata, meritis fulgentibus micat; ubi
aeterna salus exuberat, veritas regnat; ubi nec fallit quisquam, nec
fallitur; unde beatus nullus ejicitur; ubi nullus miser admittitur.
Haec est contemplativa vita beata, ad quam qui bonorum operum
consummatione pervenerint, beatis similes erunt, et simul cum Deo
sine fine regnabunt. Quod autem hic crediderunt, ibi videbunt: sui
Creatoris substantiam mundissimis cordibus contemplantes, aeterna
exsultatione gaudebunt, divinae charitatis et mutuae dilectionis
possessione Deo suo in aeternum, et invicem sibi adhaerebunt:
receptis cum incorruptione atque immortalitate corporibus, municipatum
patriae coelestis accipient, atque ejus in aeternum cives effecti
praemia promissa reportabunt. Ibi eis exuberabit tanta laetitia,
tanta coelestium gratia gaudiorum, ut et remuneratori suo pro tantis
muneribus gratias agant, et nullum fastidium ex ipsa affluenti
gratiarum bonorumque perceptione sustineant. Ibi ita patebunt
singulorum singulis mentes, sicut corporalibus oculis subjacent facies
corporales; quia humanorum pectorum tanta erit ibi et tam perfecta
munditia, ut habeant unde mundatori suo gratias agant, non unde
offensi aliquibus sordibus peccatorum erubescant: quia ibi nec ulla
peccata, nec peccatores erunt; et ibi qui fuerint, jam peccare non
poterunt. Nec latebit jam perfecte beatos aliquid secretorum, qui,
quod est praestantius longe, ipsum visuri sunt mundis cordibus Deum:
quandoquidem humana creatura ita perfecta erit, ut in melius aut in
deterius ultra mutari non possit. Cujus humanae substantiae ad
Conditoris sui similitudinem sublimatae, omnia bona quae naturaliter
accepta corruperat peccando, reparabuntur in melius, id est,
intellectus sine errore, memoria sine oblivione, cogitatio sine
pervagatione, charitas sine simulatione, sensus sine offensione,
incolumitas sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte,
facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas
sine morbo. Quoniam quidquid hic humanis corporibus vitiatis aut
ferarum morsus, aut improvisi casus abstulerint, aut malarum
valetudinum genera diversa decerpserint, aut humana crudelitas
amputaverit, aut ignis, aut quaelibet alia res aliquid debilitatis
intulerit, aut ipsa senectus etiam sanis onerosa negaverit; haec atque
his similia corporum damna una ibi resurrectio reparabit, atque ea
corpora membris omnibus instaurata, incorruptibilis sanitas obtinebit.
Propterea quicumque erunt ibi, etsi differentibus meritis ab invicem
distabunt, omnes tamen una perfectione beati erunt; quia singulis
praemia sua sufficientia erunt. Sicut enim corporalis satietas omnes
saturatos aequaliter habet, quamvis singuli cibum non aequaliter, sed
pro possibilitate coeperint: ita omnes sancti, etsi fuerint aliqua
graduum suorum diversitate distincti, una beatitudine perfecti erunt;
quia et una perfectione beati futuri sunt. Caeterum in illa tantae
beatitudinis regione nec majoris meriti sibi aliquid arrogabunt, quia
arrogantia ibi nulla erit; nec superioribus inferiores invidebunt,
quia ibi invidus esse non poterit: et ideo etsi erit ibi distantia
mansionum, summa in illis erit unius perfectionis aequalitas, quibus
erit regni coelestis una felicitas.
|
|