CAPUT PRIMUM. Via ad vitam charitas. Modus diligendi Deum et proximum.

Vigili cura, mente sollicita, summo conatu, et sollicitudine continua decet nos inquirere et addiscere quomodo et qua via possimus infernale supplicium vitare, et coeleste gaudium acquirere; cum nec illud supplicium vitari, nec illud gaudium acquiri possit, nisi via cognita qua est illud vitandum, et illud acquirendum. Audiamus ergo libentius, inspiciamus diligentius verba Apostoli, quibus ipse duo ostendit, scilicet quod coelestis gloriae vita ineffabilis est, et quae sit via quae ducit ad vitam: ait enim, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ecce per hoc quod dicit Deum praeparasse bona diligentibus se, ostendit quia dilectio via est qua ad illa bona pervenitur. Sed dilectio Dei sine dilectione proximi haberi non potest, testante beato Joanne, qui ait: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo diligere potest? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum suum (I Joan. IV, 20, 21). Ecce in hac gemina dilectione consistit vera charitas, de qua Apostolus loquens ait: Excellentiorem viam vobis adhuc demonstro (I Cor. XII, 31). Ecce charitas excellentissima via est quae ducit ad coelestem patriam, et sine qua illuc nemo pervenire potest. Sed quis in hac via est? quis novit eam? Qui diligit Deum et proximum.

Quomodo diligendus est Deus, et quomodo proximus? Deum debemus diligere plus quam nos, sed proximum sicut nos. Deum diligimus plus quam nos, si praecepta ejus voluntati nostrae in omnibus praeponimus: proximum autem non jubemur diligere quantum nos; sed sicut nos, id est, velle et optare omne bonum, quod debemus velle et optare nobis, et maxime aeternam beatitudinem; et ad illam obtinendam ei succurrere, et in corporalibus bonis, et in spiritualibus, prout ratio exigit, et facultas permittit. Unde Dominus in Evangelio ait, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12); et Joannes apostolus ait, Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Sed qui sunt proximi, quos debemus sic diligere? Certe omnes homines, Christiani, Judaei, Pagani, amici et inimici.