|
Factus ergo angelus, sive homo propter Deum dicitur esse, non quia
Deus creator et summe beatus alterutrius indigeret officio, quia
bonorum nostrorum non eget; sed ut serviret ei et frueretur eo, cui
servire regnare est. In hoc enim proficit serviens, non ille cui
servitur.
Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut ei serviret; sic
factus est mundus propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus
est ergo homo in medio, ut ei serviretur, et ut ipse serviret: ut
acciperet utrumque, et reflueret totum ad bonum hominis, et quod
accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab
homine serviri, ut ea servitute non Deus, sed homo juvaretur: sed
voluit ut mundus serviret homini, ut exinde similiter juvaretur homo.
Totum igitur bonum hominis erat, et quod factum est propter ipsum, et
propter quod factus est ipse. Omnia enim, ait Apostolus, nostra
sunt (I Cor. III, 22); superiora scilicet, aequalia et
inferiora. Superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus
creator Trinitas. Aequalia nostra sunt ad convivendum, scilicet
Angeli, qui etsi modo sunt superiores nobis, in futuro erunt aequales
(Matth. XXII, 30). Et inferiora nostra sunt, quae ad usum
nobis sunt, sicut res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio
, sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique Angeli in quibusdam
Scripturae locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in
ministerium mittuntur: unde Apostolus ait, Quoniam omnes
administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui
haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14). Neque id
incredibile cuiquam videatur; quandoquidem et ipse Creator et Rex
Angelorum venit, non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam
pro multis (Matth. XX, 28). Dicuntur enim Angeli orationes
et vota nostra offerre Deo: non quia Deum doceant, qui omnia
antequam fiant, sicut et postea facta sunt novit ; sed quia ejus
voluntatem super his consulunt, et quod Deo jubente completum esse
cognoverint, hoc nobis evidenter vel latenter reportent. Unde angelus
hominibus ait: Cum orastis, orationem vestram obtuli Deo (Tob.
XII, 12). Similiter et nos cum oramus, non Deum docemus,
quasi nesciat quid velimus, et quo indigeamus: sed necesse habet
rationalis creatura temporales causas ad aeternam veritatem referre,
sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat. De
excelso igitur coelorum habitaculo ad consolandos, ad visitandos et ad
adjuvandos nos attrahit supereminens charitas Angelos, propter Deum,
propter nos, propter se ipsos. Propter Deum utique, cujus tanta
erga nos pietatis viscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur:
propter nos, quibus nimirum propter propriam similitudinem miserantur:
propter se ipsos, quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio
praestolantur.
|
|