|
Primum ergo necesse est ut quisque se ipsum consideret, et cum
cognoverit dignitatem suam, ne injuriam faciat Creatori suo,
abjectiora se non amet. Nam et ea quae per se considerata pulchra
sunt, pulchrioribus comparata vilescunt; et sicut ineptum est deformia
pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea quae non habent nisi
infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem pulcherrimis coaequare.
Tuam ergo, anima, attende pulchritudinem; et intellige qualem
pulchritudinem debeas diligere. Quod si forte interna visio tua per
negligentiam tuam obscurata est, et temetipsam, ut decet et expedit,
contemplari non sufficis; cur saltem quod de te existimare debeas, ex
judicio alieno non perpendis? Sponsum habes; sed nescis.
Pulcherrimus est omnium; et faciem ejus non vidisti. Ille te vidit:
quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc se ipsum
praesentare tibi; sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris,
signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem ejus
videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres: scires enim quod
tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu
captus non esset, si non eum singularis decor et ultra caeteros
admirandus traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non potes,
quia absens est: et ideo non times nec erubescis illi injuriam facere,
quia singularem ejus amorem contemnis, teque alienae libidini turpiter
et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes
qualis ille sit qui te diligit, considera saltem arrham quam dedit
tibi: fortassis in ipso munere ejus quod penes te est, poteris
agnoscere quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi
debeas conservare. Insignis est arrha ejus, nobile donum: quia nec
magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo magna sapiens dedisset.
Magnum ergo est quod tibi dedit; sed majus est quod in te diligit.
Magnum est ergo quod tibi dedit.
Quid tibi dedit, o anima, sponsus tuus? Respice universum mundum
istum, et considera si in eo aliquid sit quod tibi non serviat. Omnis
natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur,
et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter et necessitatibus
secundum affluentiam indeficientem occurrat: hoc coelum, hoc terra,
hoc aer, hoc maria cum eis quae in ipsis sunt universis, explere non
cessant; hoc circuitus temporum annuis innovationibus et redivivis
partubus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta instaurans
pastu perpetuo subministrat. Quis ergo, putas, hoc instituit? Quis
istud naturae praecepit, ut sic uno consensu tibi serviat? Beneficium
accipis, et auctorem ejus non agnoscis; donum in manifesto est,
largitor occultus; et tamen ipsa ratio tua te dubitare non sinit, hoc
tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicumque ergo ille
est, multum nobis contulit: et qui tantum dare voluit, multum
dilexit. Tantum ergo diligens, et tam diligendus dono suo
demonstratur. Et quam stultum est amorem tam potentis non ultro
concupiscere! quam impium, quam perversum est tam diligentem non
amare!
Si autem ista diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia dilige, ut
arrham sponsi, ut munera amici, et beneficia domini: sic tamen, ut
memineris semper quid illi debeas; nec ista propter se, sed ista pro
illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum,
et supra ista illum diligas .
|
|