CAPUT V. Beneficia Dei recensentur.

Cave, o anima, ne, quod absit, meretrix dicaris; si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non impendis. Aut dona illius, si potes, respue; vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum propter se, dilige te propter illum: dilige illum, ut fruaris illo, dilige te, ut diligaris ab illo . Dilige in donis illius quae data sunt ab illo. Illum tibi, et te illi dilige. Haec pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium.

Considera ergo, o anima mea, quae communia cum omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia sola acceperis. In omnibus his te dilexit, quae vel communiter tecum omnibus, vel specialiter cum quibusdam, vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociavit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis dono gratiae praetulit . In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus malis dilecta es: et ne parum hoc tibi videatur, quod prae omnibus malis dilecta es; quanti boni sunt qui minus te acceperunt?