CAPUT VI. Beneficium creationis. Beneficium reparationis. Hominis valor.

Primum cogita, o anima, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc Dei dono acceperis. Donum ergo ejus erat ut fieres. Sed numquid ei aliquid dederas priusquam fieres, quod tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nil tu dederas, nil tu dedisse poteras priusquam fieres. Qui utique si nil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed et pulchrum esse, et formosum esse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi: adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit. Voluit ad se trahere per similitudinem, quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchros esse, dedit et vivere: ut praecellamus his quae non sunt per essentiam, et his quae inordinata sunt, aut incompleta aut incomposita per formam, aut inanimata per vitam. Magno debito obligata es, anima mea. Multum accepisti, et nihil a te habuisti; et pro omnibus his non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest; accepisti autem hoc per dilectionem.

Jam nunc tibi narrare incipiam quantum iste sponsus tuus, qui tam excellens apparuit cum te conderet, humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, hic tam humilis: non tamen hic, quam illic, minus amabilis; quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim relevaret te illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi jacebas: et ut tibi juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit. Descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem. Ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum te diligat, qui tanta dignatus est facere propter te. Pulchra facta fueras ejus munere; foeda facta es tua iniquitate: sed rursum mundata es et formosa facta es ejus pietate, operante tamen utrobique ejus charitate. Olim cum non esses, dilexit te ut conderet; postea cum foeda esses, dilexit ut pulchram faceret: et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte liberare te voluit; ut non impenderet tantum pietatis beneficium, verum etiam charitatis monstraret affectum. Grandi itaque dignatione primo homini spiraculum vitae desuper pius formator infudit: sed multo majori charitate pro eodem homine non jam sua dedit, sed se ipsum impendit atque tradidit. Magnum quidem est de Deo, quod esse me sentio opus ejus: sed multo plus est, quod transisse ipsum video in pretium meum; quoniam tam copioso munere ipsa redemptio agitur, ut homo Deum valere videatur. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi eam desideranti et eam totis praecordiis concupiscenti aperitur! Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, nisi in tantis periculis expertus eam fuissem. O quam feliciter cecidi, qui post lapsum felicius resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior. Mortuus est pro me innocens, nihil in me quod amaret inveniens. Quid ergo dilexisti, Domine, in me, et tantum dilexisti, ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti?