|
Et quid, si cogitare coeperis, o anima mea, quot et quales in
comparatione tui abjecti sint, qui hanc quae tibi data est gratiam
consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem,
quam multae generationes pertransierunt, quae omnes sine cognitione
Dei et pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae
sunt. Omnibus illis Redemptor tuus te praetulit, quando tibi hanc
gratiam largitus est, quam nullus eorum percipere meruit. Tu sola
prae omnibus illis assumpta es: et quare hoc in te factum sit, nullam
praeter solam Salvatoris tui charitatem, invenire poteris causam.
Elegit ergo et praeelegit te sponsus tuus, amator tuus, Deus tuus,
Redemptor tuus: elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et
amavit te prae omnibus. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus
semper esset apud te. Voluit te participem esse in nomine, participem
in nominis veritate: quoniam unxit te illo, quo et ipse unctus erat,
oleo laetitiae (Ps. XLIV, 8), ut ab uncto sis unctus, quia a
Christo dicitur christianus. Sed numquid tu fortior, numquid
sapientior, numquid nobilior, numquid omnibus illis ditior fuisti,
qui hanc prae omnibus illis specialem gratiam sortiri meruisti? Quot
fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot divites ibi fuerunt; et
tamen universi relicti et abjecti perierunt? Multum, fateor,
collatum est tibi: nam cum foeda prius fuisses, et polluta, et
deformis, et squalida, discissa et dissipata, et omni horrore et
enormitate plena; sic Deus Dominus tuus dilexit te, ut te tantis
gratiae suae muneribus ditaret. Nisi ergo prius multa cura, studio
vehementi exculta et ornata decenter fueris, in coelestis sponsi
thalamum introduci digna non eris. Nunc ergo dum tempus est, o anima
mea, formam tuam excole, faciem orna, habitum compone, maculas
terge, munditiam repara, mores corrige, disciplinam serva, et
omnibus tandem in melius commutatis, dignam sponsam digno sponso omni
nisu te redde. Praepara ergo te sicut decet sponsam sponsi
immortalis, sponsam regni coelestis.
|
|