|
Hoc etiam ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde te ornare
possis: quod utique ex te non haberes, nisi ab illo reciperes. Ab
illo autem accepisti, ut vestimenta bonorum operum indui, et fructu
eleemosynarum cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis aliisque
operibus pietatis, quasi quodam vario ornatu possis ornari vel
decorari: et quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem, quidquid
ad speciem reparandam, quidquid ad decorem augendum valere
dignoscitur, copiose tribuit. Vide quam copiosa dispensatione tibi
ubique occurritur. Non habuisti, et datum est tibi; perdidisti, et
restauratum est tibi: nunquam derelinqueris, ut scias quantum ille te
diligat a quo amaris. Non vult perdere; et ideo tanta patientia te
exspectat: et concedit pie toties negligenter amissa iterum atque
iterum si volueris reparare. O quot jam perierunt, qui ista tecum
receperunt, sed amissa iterum tecum accipere non meruerunt! Plus
omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod
illis perditum tam districte negatur. Nunquam tibi gratia bene
operandi ipso largiente negata est. Si magna opera facis,
misericorditer sublimaris: si non facis magna opera, salubriter
humiliaris . Melius enim novit ille quid tibi expediat, quam tu; et
ob hoc si vis de eo bene sentire, totum quod ab illo tibi fit, bene
fieri intellige. Talis est enim amor Dei in nobis, nec quidquam
omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse quantum in sua bonitate
est, ad bonum nostrum non disponat. Forte gratiam virtutum non
habes: sed dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate
solidaris. Suavius enim redolet Deo humilitas infirma, quam virtus
elata. Nihil omnino dispositioni divinae praejudicare audeas: sed
semper cum timore et reverentia ora Deum, ut quemadmodum ipse novit,
tibi subveniat: si qua adhuc tamen in te mala remanserint, pie
diluat; si qua inchoata sunt bona, benigne perficiat, et ea te, qua
voluerit, ad se via perducat.
|
|