|
|
“Videtis certe quid tunc de fide atque operibus sentiebam, quamvis de
commendanda gratia Dei laborarem : in qua sententia istos fratres
nostros esse nunc video; quia non sicut legere libros meos, ita etiam
in eis curaverunt proficere mecum. Nam si curassent, invenissent
istam quaestionem secundum veritatem divinarum Scripturarum solutam in
primo libro duorum, quos ad beatae memoriae Simplicianum scripsi,
episcopum Mediolanensis Ecclesiae, sancti Ambrosii successorem, in
ipso exordio episcopatus mei.”
|
|
Ibid. infra:---
|
“Ecce quare dixi superius, hoc apostolico
praecipue testimonio (I Cor. IV, 7) etiam me ipsum fuisse
convictum, cum de hac re aliter saperem; quam mihi Deus in hac
quaestione solvenda, cum ad episcopum Simplicianum, sicut dixi,
scriberem, revelavit.”
|
|
|
|