EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX

“Plenius sapere coepi in ea disputatione quam scripsi ad beatae memoriae Simplicianum, episcopum Mediolanensis Ecclesiae, in mei episcopatus exordio, quando et initium fidei donum Dei esse cognovi et asserui.”

Ibid. cap. 21:---

“Videant utrum in primi libri posterioribus partibus, eorum duorum quos mei episcopatus initio, antequam Pelagiana haeresis appareret, ad Simplicianum Mediolanensem episcopum scripsi, remanserit aliquid quo vocetur in dubium, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: et utrum ibi non satis egerim, etiam initium fidei esse donum Dei; et utrum ex iis quae ibi dicta sunt, non consequenter eluceat, etsi non sit expressum, etiam usque in finem perseverantiam nonnisi ab eo donari, qui nos praedestinavit in suum regnum et gloriam.”