EX II TOMO EPISTOLA XXXVII.

Domino beatissimo et venerabiliter sincerissima charitate amplectendo patri SIMPLICIANO AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei, meque, ut soles, diligas, magnaeque gratulationi tibi sit quidquid in me donorum suorum Dominus conferre dignatus est misericodia sua, non meritis meis, missas munere Sanctitatis tuae accepi: in quibus affectum in me paternum de tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum plane cognitumque repetivi, domine beatissime et venerabiliter sincerissima charitate amplectende.

2. Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorumdam conscriptione sudavimus, ut a tua Dignatione legerentur? nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior, quamvis in planissimo campo veritatis, offendam. Cum enim tibi placet quod scribo, novi cui placeat; quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritualium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmabit obedientiam meam. Quidquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit Deus, Fiat, et factum est; in tua vero approbatione vidit Deus quia bonum est.

3. Quaestiunculas sane, quas mihi enodandas jubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intelligerem, tuis meritis adjutus aperirem. Tantum illud quaeso, ut pro mea infirmitate depreceris Deum; et sive in iis quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut Dei data, sic etiam mea errata cognosco, non solum curam legentis impendas, sed etiam censuram corrigentis assumas. Vale.