|
Gratissimam plane atque suavissimam interrogationum tuarum dignationem
mihi, pater Simpliciane, misisti: quibus nisi respondere conarer,
non solum contumax, verum etiam ingratus existerem. Et illa quidem
quae de Paulo apostolo dissolvenda proposuisti, jam a nobis erant
utcumque discussa litterisque mandata . Sed tamen eadem ipsa verba
apostolica tenoremque sententiarum, non contentus inquisitione atque
explicatione praeterita, ne quid in ea negligentius praeterissem,
cautius attentiusque rimatus sum. Non enim tu ea percontanda
censeres, si eorum intellectus facilis atque expeditus foret.
|
|