QUAESTIO PRIMA

1. Lex ad quid data. Concupiscentia aucta per legem. Peccatum quomodo mortuum erat sine lege. Quomodo revixit. Lege quis male utitur. Lex nonnisi a spiritualibus impletur. Carnales dupliciter dicti. Originalis peccati poena. Lex peccati in membris quid. Loci in quibus lex videri possit dici mala. Legem esse bonam. Manichaeorum error de veteri lege. Explicantur testimonia, quibus lex videri possit non bona. Nam ex eo loco ubi scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad eum locum, ubi ait, Igitur lex volenti mihi bonum est; et caetera, credo usque ad illud, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 7-25): primam nos voluisti enodare quaestionem. Quo loco videtur mihi Apostolus transfigurasse in se hominem sub lege positum, cujus verbis ex persona sua loquitur. Et quia paulo ante dixerat, Evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, atque ita per haec verba quasi reprehendisse legem posset videri; subjecit statim, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces.

2. Hic rursus movet, Si lex non est peccatum, sed insinuatrix peccati, nihilominus his verbis reprehenditur. Quare intelligendum est, legem ad hoc datam esse, non ut peccatum insereretur, neque ut exstirparetur, sed tantum ut demonstraretur, quo animam humanam quasi de innocentia securam ipsa peccati demonstratione ream faceret: ut quia peccatum sine gratia Dei vinci non posset, ipsa reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. Itaque non ait, Peccatum non feci, nisi per legem; sed, Peccatum non cognovi, nisi per legem. Neque rursus ait, Nam concupiscentiam non habebam, nisi lex diceret, Non concupisces; sed ait, Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces. Unde apparet concupiscentiam per legem non insitam, sed demonstratam.

3. Consequens autem erat ut quoniam nondum accepta gratia concupiscentiae resisti non poterat, augeretur etiam; quia majores vires habet concupiscentia crimine praevaricationis adjuncto, cum etiam contra legem facit, quam si nulla lege prohiberetur. Consequenter itaque subjungit, Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Erat enim et ante legem, sed non omnis erat, quando crimen praevaricationis adhuc deerat. Unde alio loco dicit: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15).

4. Quod autem adjungit, Sine lege enim peccatum mortuum est; pro eo positum est, ac si diceret, Latet, hoc est, mortuum putatur: quod paulo post evidentius dicturus est. Ego autem, inquit, vivebam sine lege aliquando: id est, nulla ex peccato morte terrebar ; quia non apparebat, cum lex non esset, Adveniente autem mandato, peccatum revixit; hoc est, apparuit. Ego autem mortuus sum: id est, mortuum me esse cognovi; vel quia reatus praevaricationis certum mortis supplicium comminatur. Sane quod ait, Peccatum revixit adveniente mandato, satis significavit hoc modo aliquando vixisse peccatum, id est notum fuisse, sicut arbitror, in praevaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum acceperat (Gen. II, 17). Nam et alio loco dicit, Mulier autem seducta in praevaricatione facta est (I Tim. II, 14): et iterum, In similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14). Non enim potest reviviscere, nisi quod vixit aliquando. Sed mortuum fuerat, id est occultatum, cum mortales nati sine mandato legis homines viverent, sequentes concupiscentias carnis sine ulla cognitione, quia sine ulla prohibitione. Ergo, Ego, inquit, vivebam sine lege aliquando. Unde manifestat, non ex persona sua proprie, sed generaliter ex persona veteris hominis se loqui. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Mandato enim si obediatur, utique vita est. Sed inventum est esse in mortem, dum fit contra mandatum, ut non solum peccatum fiat, quod etiam ante mandatum fiebat, sed hoc abundantius et perniciosius, ut jam a sciente et praevaricante peccetur.

5. Peccatum enim, inquit, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Peccatum non legitime utens lege, ex prohibitione aucto desiderio, dulcius factum est, et ideo fefellit. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores poenarum amaritudines consequuntur. Quia ergo ab hominibus nondum spiritualem gratiam percipientibus suavius admittitur quod vetatur, fallit peccatum falsa dulcedine. Quia vero etiam accedit reatus praevaricationis, occidit.

6. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Jubenda enim jubet, et prohibenda prohibet. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. In male utente quippe vitium est, non in mandato ipso, quod bonum est. Quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Male autem utitur lege, qui non se subdit Deo pia humilitate, ut per gratiam lex possit impleri. Itaque ad nihil aliud accipit legem, qui non ea legitime utitur, nisi ut peccatum ejus quod latebat ante prohibitionem, apparere incipiat per praevaricationem. Et hoc supra modum; quia jam non solum peccatum fit, sed etiam contra mandatum. Sequitur ergo, et adjungit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Unde manifestat quo sensu dixerit superius, Sine lege enim peccatum mortuum est; non quia non erat, sed quia non apparebat: et quomodo dictum sit, Peccatum revixit; non ut esset quod erat et ante legem, sed ut appareret, quoniam fiebat contra legem: quandoquidem hoc loco ait, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Non enim ait, ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum.

7. Deinde subjungit causam, cur ita sit: Scimus enim, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. In quo satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritualibus, qui non fiunt nisi per gratiam. Spirituali enim legi quanto fit quisque similior, id est, quanto magis et ipse in spiritualem surgit affectum, tanto eam magis implet; quia tanto magis ea delectatur, jam non sub ejus onere afflictus, sed ejus lumine vegetatus: quia praeceptum Domini lucidum est illuminans oculos, et lex Domini immaculata convertens animas (Psal. XVIII, 8, 9); gratia donante peccata, et infundente spiritum charitatis, quo et non sit molesta, et sit etiam jucunda justitia. Sane cum dixisset, Ego autem carnalis sum; contexuit etiam qualis carnalis. Appellati sunt enim ad quemdam modum carnales, jam etiam sub gratia constituti, jam redempti sanguine Domini, et renati per fidem, quibus idem apostolus dicit: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1, 2). Quod dicens, utique ostendit jam renatos fuisse per gratiam, qui erant parvuli in Christo et lacte potandi, et tamen eos adhuc carnales vocat. Qui autem nondum est sub gratia, sed sub lege, ita carnalis est, ut nondum sit renatus a peccato, sed venumdatus sub peccato ; quoniam pretium mortiferae voluptatis amplectitur dulcedinem illam qua fallitur, et delectatur etiam contra legem facere, cum tanto magis libet, quanto minus licet. Qua suavitate frui non potest quasi pretio conditionis suae, nisi cogatur tanquam emptum mancipium servire libidini. Sentit enim se servum dominantis cupiditatis, qui prohibetur, et se recte prohiberi cognoscit, et tamen facit.

8. Quod enim operor, ait, ignoro. Non ita hic dictum est, ignoro, quasi peccare se nesciat. Nam contrarium erit quod dixit, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; et illud superius, Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Quomodo enim apparet, aut quomodo cognovit quod ignorat? Sed ita dictum est, quomodo dicturus est Dominus impiis, Non novi vos (Matth. XXV, 12). Neque enim aliquid Deum latet, quando vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). Sed dicimur aliquando ignorare quod non approbamus. Ita ergo ait, Quod enim operor, ignoro; id est, non approbo. Quod consequenter ostendit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quod ergo ait, odi, hoc ait, ignoro: quia et quibus dicturus est Dominus, Non novi vos; de his illi dicitur, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem (Psal. V, 7).

9. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Hoc enim non vult, quod et lex: nam hoc vetat lex. Consentit ergo legi, non in quantum facit quod illa prohibet, sed in quantum non vult quod facit. Vincitur enim nondum per gratiam liberatus, quamvis jam per legem et noverit se male facere, et nolit. Quod vero sequitur, et dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum; non ideo dicit, quia non consentit ad faciendum peccatum, quamvis legi consentiat ad hoc improbandum. Loquitur enim adhuc ex persona hominis sub lege constituti, nondum sub gratia, qui profecto trahitur ad male operandum concupiscentia dominante atque fallente dulcedine peccati prohibiti, quamvis ex parte notitiae legis hoc improbet. Sed propterea dicit, Non ego operor illud, quia victus operatur. Cupiditas quippe id operatur, cui superanti ceditur. Ut autem non cedatur, sitque mens hominis adversus cupiditatem robustior, gratia facit, de qua post dicturus est.

10. Scio enim, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Ex eo quod scit, consentit legi: ex eo autem quod facit, cedit peccato. Quod si quaerit aliquis unde hoc scit, quod dicit habitare in carne sua non utique bonum, id est peccatum: unde, nisi ex traduce mortalitatis et assiduitate voluptatis ? Illud est ex poena originalis peccati, hoc est ex poena frequentati peccati. Cum illo in hanc vitam nascimur, hoc vivendo addimus. Quae duo, scilicet, tanquam natura et consuetudo, conjuncta, robustissimam faciunt et invictissimam cupiditatem, quod vocat peccatum, et dicit habitare in carne sua, id est, dominatum quemdam et quasi regnum obtinere. Unde est illud in Psalmo, Elegi abjici in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11); quasi non habitet, quamvis ibi sit, qui abjectus ibi est, ubicumque sit: unde insinuat habitationem cum quodam principatu intelligendam. Si autem per gratiam fiat in nobis quod alio loco dicit, Ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12), jam nec habitare proprie dicitur.

11. Velle enim, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio . His verbis videtur non recte intelligentibus velut auferre liberum arbitrium. Sed quomodo aufert, cum dicat, Velle adjacet mihi? Certe enim ipsum velle in potestate est, quoniam adjacet nobis: sed quod perficere bonum non est in potestate, ad meritum pertinet originalis peccati. Non enim est haec prima natura hominis, sed delicti poena, per quam facta est ipsa mortalitas, quasi secunda natura, unde nos gratia liberat Conditoris subditos sibi per fidem. Sed istae nunc voces sunt sub lege hominis constituti, nondum sub gratia. Non enim quod vult facit bonum, qui nondum est sub gratia; sed quod non vult malum, hoc agit, superante concupiscentia, non solum vinculo mortalitatis, sed mole consuetudinis roborata. Si autem quod non vult, hoc facit; jam non ipse operatur illud, sed quod habitat in eo peccatum: sicut superius dictum est et expositum.

12. Invenio ergo, inquit, legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: id est, invenio legem bonum mihi esse, cum volo facere quod lex habet, quoniam mihi malum adjacet, ad facile faciendum. Quiasuperius quod ait, Velle adjacet mihi, ad facilitatem dixit. Quid enim facilius homini sub lege constituto, quam velle bonum et facere malum? Nam et illud sine difficultate vult, quamvis non tam facile faciat, quam facile vult; et hoc quod odit facile habet, quamvis id nolit: sicut praecipitatus sine difficultate venit in profundum, quamvis id nolit atque oderit. Hoc dixi propter verbum quod ait, adjacet. Perhibet igitur testimonium legi, quod bona sit, homo sub ea positus et nondum gratia liberatus; perhibet omnino eo ipso quod se reprehendit facere contra legem: et invenit eam bonum sibi esse, volens facere quod illa jubet, et concupiscentia superante non valens; atque ita se praevaricationis reatu implicatum videt, ad hoc ut gratiam liberatoris imploret.

13. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem: ei utique legi, quae dicit, Non concupisces. Video autem, inquit, legem aliam in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Legem appellat in membris suis, onus ipsum mortalitatis, in quo ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4). Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15). Per quod fit etiam saepe ut invicte delectet quod non licet . Quam sarcinam prementem et urgentem ideo legem appellat, quia jure supplicii divino judicio tributa et imposita est ab eo qui praemonuit hominem, dicens: Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Haec lex repugnat legi mentis dicenti, Non concupisces: cui condelectatur homo secundum interiorem hominem; et antequam sit quisque sub gratia, ita repugnat, ut et captivet eum sub lege peccati, id est sub semetipsa. Cum enim dicit, quae est in membris meis; hanc ostendit eamdem esse de qua superius ait, Video aliam legem in membris meis.

14. Hoc autem totum ideo dicitur, ut demonstretur homini captivo non esse praesumendum de viribus suis. Unde Judaeos arguebat tanquam de operibus legis superbe gloriantes, cum traherentur concupiscentia ad quidquid illicitum est, cum lex de qua gloriabantur, dicat, Non concupisces. Humiliter ergo dicendum est homini victo, damnato, captivo, et nec saltem accepta lege victori, sed potius praevaricatori, humiliter exclamandum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Hoc enim restat in ista mortali vita libero arbitrio, non ut impleat homo justitiam, cum voluerit, sed ut se supplici pietate convertat ad eum cujus dono eam possit implere.

15. In hac ergo tota, quam tractavimus, apostolici contextione sermonis, quisquis putat sensisse Apostolum quod mala sit lex, quoniam dicit, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20); et, Ministratio mortis in litteris figurata lapideis (II Cor. III, 7); et, Virtus peccati lex (I Cor. XV, 56), et, Mortui estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit; et, Passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Rom. VII, 4-6); et alia si qua hujusmodi Apostolum dixisse invenimus, attendat ideo esse ista dicta, quia lex auget concupiscentiam ex prohibitione, et reum obligat ex praevaricatione, jubendo quod implere homines ex infirmitate non possunt, nisi se ad Dei gratiam pietate convertant. Et ideo sub illa esse dicuntur, quibus dominatur. Eis autem dominatur, quos punit: punit autem praevaricatores omnes. Porro qui acceperunt legem, praevaricant eam, nisi per gratiam consequantur posse quod jubet. Ita fit ut non dominetur eis qui jam sub gratia sunt, implentibus eam per charitatem, qui erant sub ejus timore damnati.

16. Nam si illa quae dicta sunt, movent, ut putetur Apostolus legem reprehendere; quid agimus de eo quod dicit, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem? Hoc enim dicens, legem utique laudat. Quod cum illi audiunt, respondent, hoc loco Apostolum de alia lege dicere; id est, de lege Christi, non de illa quae data est Judaeis. Quaerimus ergo ab eis de qua lege dicat, Lex autem subintravit ut abundaret delictum? Respondent, de illa procul dubio, quam Judaei acceperunt. Vide ergo utrum ipsa sit, de qua dicitur, Occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quid est enim aliud, operatum est in me omnem concupiscentiam; quam id quod ibi est, ut abundaret delictum? Vide quoque utrum consonet etiam illa sententia, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Hoc est enim, ut fiat supra modum peccatum; quod est, ut abundaret delictum. Si igitur ostenderimus bonum esse mandatum, unde occasione accepta peccatum operatum est omnem concupiscentiam, ut fieret supra modum; simul ostendemus bonam esse legem, quae subintravit ut abundaret delictum, id est, ut operaretur peccatum omnem concupiscentiam, et fieret supra modum. Audiant ergo eumdem apostolum dicentem, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Hoc, inquiunt, de lege Christi dictum est; hoc est, de lege gratiae. Respondeant itaque de qua intelligant illud quod sequitur: Sed ego peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Ecce verborum ipsa contextio satis indicat de qua lege dixerit, Lex peccatum est? Absit. De illa scilicet, per cujus mandatum occasio fuit peccato, ut operaretur omnem concupiscentiam. De illa ergo quae subintravit ut abundaret delictum, quam putant illi malam. Sed quid apertius, quam id quod paulo post ait, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum? Hoc rursus dicunt non de illa lege quae Judaeis data est, sed de Evangelio dictum est. Manichaeorum est enim tam ineffabiliter caeca ista perversitas. Non enim attendunt quod apertissimum et manifestissimum sequitur, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum: hoc est, per mandatum sanctum, et justum, et bonum; quod tamen subintravit ut abundaret peccatum, hoc est, ut fieret supra modum.

17. Cur ergo ministratio mortis dicitur, si bona est lex? Quia peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Nec mireris, cum de ipsa praedicatione Evangelii dictum sit: Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Ad Judaeos enim dicta est lex ministratio mortis, ad quos et in lapide scripta est ad eorum duritiam figurandam; non ad eos qui legem per charitatem implent. Plenitudo enim legis, charitas. Ipsa enim lex, quae in litteris est figurata lapideis, dicit, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, etc. Quam legem dicit Apostolus impleri per charitatem, ita loquens: Qui enim diligit alterum, legem implevit. Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Rom. XIII, 8-10): quia et hoc in eadem lege scriptum est. Cur virtus peccati lex, si lex bona est? Quia peccatum per bonum operatum est mortem, ut fiat supra modum, hoc est, majores vires ex praevaricatione concipiat. Cur mortui sumus legi per corpus Christi, si bona est lex? Quia mortui sumus legi damnanti, liberati ab eo affectu quem lex punit et damnat. Usitatius enim vocatur lex, quando minatur et terret et vindicat. Itaque idem praeceptum timentibus lex est, amantibus gratia est. Inde est illud in Evangelio: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Eadem quippe lex quae per Moysen data est, ut formidaretur, gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ut impleretur. Sic ergo dictum est, Mortui estis legi, ac si diceretur, Mortui estis supplicio legis, per corpus Christi, per quod sunt delicta donata, quae legitimo supplicio constringebant. Cur passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti, si lex bona est? Quia illas hic voluit intelligi peccatorum passiones, de quibus jam saepe dictum est, augmentum concupiscentiae de prohibitione, et reatum poenae de praevaricatione: hoc est, quia per bonum operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Cur liberati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, si lex bona est? Quoniam lex littera est eis qui non eam implent per spiritum charitatis, quo pertinet Testamentum Novum. Itaque mortui peccato liberantur a littera, qua detinentur rei qui non implent quod scriptum est. Lex enim quid aliud quam sola littera est eis qui eam legere noverunt, et implere non possunt? Non enim ignoratur ab eis quibus conscripta est: sed quoniam in tantum nota est, in quantum scripta legitur, non in quantum dilecta perficitur, nihil est aliud talibus nisi littera; quae littera non est adjutrix legentium, sed testis peccantium. Ab ejus ergo damnatione liberantur qui per spiritum innovantur, ut jam non sint obligati litterae ad poenam: sed intellectui per justitiam copulati. Inde est et illud, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Lex enim tantummodo lecta et non intellecta vel non impleta, utique occidit: tunc enim appellatur littera. Spiritus autem vivificat; quia plenitudo legis est charitas, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).