QUAESTIO SECUNDA

Argumentum Epist. ad Rom. Gratia fidei praecedit bona opera. Gratia fidei minor in catechumenis, major in renatis. Scopus Apostoli in exempla Jacob et Esau. Bona opera ex gratia, non gratia ex operibus. Quomodo justa electio Jacob et reprobatio Esau. Electio Jacob an ex praescientia futurae fidei. Electio ex gratia et proposito Dei. An fides inter dona gratiae numeretur. Quomodo justa reprobatio Esau. Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei subtractum ab Esau. An ex praescientia futurae voluntatis improbatus Esau et approbatus Jacob. Bona voluntas in nobis fit operante Deo. Vocatio an sit effectrix bonae voluntatis. Vocatio congrua. Cur Esau non congruenter vocatus. Obduratio Dei quae sit. Solutio quaestionis de reprobatione Esau. Omnes homines una massa peccati. Quomodo Esau Deus odio habuit, qui nihil odit eorum quae fecit. Peccatum quid. Vasa perditionis ad usum correctionis aliorum fiunt. Vocati non omnes, sed ex omnibus et Judaeis et Gentibus. Intentio Apostoli in Epistola ad Romanos. Electio gratiae quam occulta.

1. Sed jam, ut arbitror, tempus est ad aliam transire quaestionem, quam sic proposuisti, ut ab eo quod scriptum est, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati essent, neque aliquid egissent bonum aut malum; usque ad id quod scriptum est, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Rom. IX, 10-29): tota ipsa contextio disseratur; et profecto est latebrosior. Sed certe, qualem te erga me novi, jubere mihi ut aperirem ista non posses, nisi a Domino deprecareris ut possem. Quod adjutorio fidentior factus, aggredior.

2. Et primo intentionem Apostoli, quae per totam Epistolam viget, tenebo, quam consulam. Haec est autem, ut de operum meritis nemo glorietur, de quibus audebant Israelitae gloriari, quod datae sibi legi servissent, et ex hoc evangelicam gratiam tanquam debitam meritis suis percepissent, quia legi serviebant. Unde nolebant eamdem gratiam dari Gentibus, tanquam indignis nisi Judaica sacramenta susciperent. Quae orta quaestio in Apostolorum Actibus solvitur (Act. XV). Non enim intelligebant, quia eo ipso quo gratia est evangelica, operibus non debetur: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Et multis locis hoc saepe testatur, fidei gratiam praeponens operibus, non ut opera exstinguat, sed ut ostendat non esse opera praecedentia gratiam, sed consequentia: ut scilicet non se quisque arbitretur ideo percepisse gratiam, quia bene operatus est; sed bene operari non posse, nisi per fidem perceperit gratiam. Incipit autem homo percipere gratiam, ex quo incipit Deo credere, vel interna vel externa admonitione motus ad fidem. Sed interest quibus articulis temporum vel celebratione sacramentorum gratia plenior et evidentior infundatur. Non enim catechumeni non credunt, aut vero Cornelius non credebat Deo, cum eleemosynis et orationibus dignum se praeberet cui angelus mitteretur (Act. X, 1-4): sed nullo modo ista operaretur, nisi ante credidisset; nullo modo autem credidisset, nisi vel secretis per visa mentis aut spiritus, vel manifestioribus per sensus corporis admonitionibus vocaretur. Sed in quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum coelorum; sicut in catechumenis, sicut in ipso Cornelio antequam Sacramentorum participatione incorporaretur Ecclesiae. In quibusdam vero tanta est, ut jam corpori Christi et sancto Dei templo deputentur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos (I Cor. III, 17). Et ipse Dominus, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Fiunt ergo inchoationes quaedam fidei, conceptionibus similes: non tamen solum concipi, sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur aeternam. Nihil tamen horum sine gratia misericordiae Dei: quia et opera si qua sunt bona, consequuntur, ut dictum est, illam gratiam, non praecedunt.

3. Quam rem persuadere Apostolus volens, quia sicut alio loco dicit, Gratia enim Dei salvi facti sumus; et non ex nobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9); de his qui nondum nati erant, documentum dedit. Nemo enim posset dicere quod operibus promeruerat Deum Jacob nondum natus, ut divinitus diceretur, Et major serviet minori. Ergo, Non solum, inquit, Isaac promissus est, cum dictum est, Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius: qui utique nullis operibus promeruerat Deum, ut nasciturus promitteretur, ut in Isaac vocaretur semen Abrahae; id est, illi pertinerent ad sortem sanctorum quae in Christo est, qui se intelligerent filios promissionis, non superbientes de meritis suis, sed gratiae vocationis deputantes quod cohaeredes essent Christi; cum enim promissum est ut essent, nihil utique meruerant qui nondum erant: sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Vigilantissime ait, ex uno concubitu (gemini enim concepti erant): ne vel paternis meritis tribueretur, si quisquam forte diceret, Ideo talis natus est filius, quia pater ita erat affectus illo in tempore quo eum sevit in utero matris; aut ita erat mater affecta, cum eum concepit. Simul enim ambos uno tempore ille sevit, eodem tempore illa concepit. Ad hoc commendandum ait, ex uno concubitu; ut nec astrologis daret locum, vel eis potius quos genethliacos appellaverunt, qui de natalibus nascentium mores et eventa conjectant. Quid enim dicant, cur una conceptione sub uno utique temporis puncto, eadem dispositione coeli et siderum, ut diversa singulis annotari omnino non possent, tanta in illis geminis diversitas fuerit, prorsus non inveniunt: et facile animadvertunt, si volunt, responsa illa quae miseris venditant, nullius artis expositione, sed fortuita suspicione proferri. Sed ut de re quae agitur potius loquamur, ad frangendam atque dejiciendam superbiam hominum ingratorum gratiae Dei, et audentium gloriari de meritis suis, ista commemorantur. Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent bonum vel malum, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Vocantis est ergo gratia; percipientis vero gratiam consequenter sunt opera bona, non quae gratiam pariant, sed quae gratia pariantur. Non enim ut ferveat calefacit ignis, sed quia fervet; nec ideo bene currit rota ut rotunda sit, sed quia rotunda est: sic nemo propterea bene operatur ut accipiat gratiam, sed quia accepit. Quomodo enim potest juste vivere, qui non fuerit justificatus? quomodo sancte vivere, qui non fuerit sanctificatus? vel omnino vivere, qui non fuerit vivificatus? Justificat autem gratia, ut justificatus possit vivere juste. Prima est igitur gratia, secunda opera bona : sicut alio loco dicit, Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Sicut illa immortalitas post opera bona, si tamen vel ipsa ex debito poscitur: sicut idem ait, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 7, 8). Forte enim quia dixit, reddet, jam fit ex debito . Cum vero ascendens in altum captivavit captivitatem, non reddidit, sed dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). Unde enim ipse Apostolus tanquam debitum reddi sibi praesumeret, nisi prius indebitam gratiam percepisset, qua justificatus bonum agonem certaret? Fuit enim blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam consecutus est, ut ipse testatur (I Tim. I, 13): credens utique in eum qui justificat, non pium, sed impium (Rom. IV, 5), ut justificando pium faciat.

4. Non ex operibus, inquit, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Ad hoc pertinet quod ait, Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent bonum aut malum; ut posset dici, Non ex operibus, sed ex vocante. Unde occurrit animo quaerere, cur dixerit, Ut secundum electionem propositum Dei maneret? Quomodo est enim justa, aut qualiscumque omnino electio, ubi nulla distantia est? Si enim nullo merito electus est Jacob nondum natus et nihil operatus, nec omnino eligi potuit nulla existente differentia qua eligeretur. Item si nullo merito improbatus est Esau, quia et ipse nondum natus et nihil operatus erat, cum diceretur, Et major serviet minori; quomodo ejus improbatio justa dici potest? Qua ergo discretione, quo aequitatis examine quod sequitur intelligimus, Jacob dilexi, Esau autem odio habui? Quod quidem scriptum est in propheta qui longe posterior prophetavit, quam illi nati et mortui sunt: sed tamen illa sententia videtur commemorata, qua dictum est, Et major serviet minori; et antequam nati et aliquid operati essent. Unde igitur ista electio, vel qualis electio, si nondum natis nondumque aliquid operatis nulla sunt momenta meritorum? An forte sunt aliqua naturarum? quis hoc intelligat, ex uno patre, ex una matre, ex uno concubitu, ex uno creatore? An quemadmodum ex eadem terra idem creator produxit diversa animantium atque gignentium genera, ita ex eodem hominum conjugio atque complexu produxit in geminis diversam prolem, unam quam diligeret, alteram quam odisset? Nulla ergo electione, antequam esset quod eligeretur. Si enim bonus factus est Jacob, ut placeret; unde placuit antequam fieret, ut bonus fieret? Non itaque electus est ut fieret bonus, sed bonus factus eligi potuit.

5. An ideo secundum electionem, quia omnium Deus praescius etiam futuram fidem vidit in Jacob nondum nato; ut quamvis non ex operibus suis justificari quisque mereatur, quandoquidem bene operari nisi justificatus non potest, tamen quia ex fide justificat gentes Deus (Galat. III, 8), nec credit aliquis nisi libera voluntate, hanc ipsam fidei voluntatem futuram praevidens Deus, etiam nondum natum praescientia, quem justificaret, elegerit? Si igitur electio per praescientiam, praescivit autem Deus fidem Jacob; unde probas quia non etiam ex operibus elegit eum? Si propterea quia nondum nati erant, et nondum aliquid egerant bonum seu malum; ita etiam nondum crediderat aliquis eorum. Sed praescientia vidit crediturum ? Ita praescientia videre poterat operaturum: ut quomodo dicitur electus propter fidem futuram, quam praesciebat Deus, sic alius possit dicere, propter futura opera potius electum, quae nihilominus praesciebat Deus. Quapropter unde ostendit Apostolus non ex operibus dictum esse, Major serviet minori? Si quoniam nondum nati erant ; non solum non ex operibus, sed nec ex fide dictum est, quia utrumque deerat nondum natis. Non igitur ex praescientia voluit intelligi factam electionem minoris, ut major ei serviret. Volens enim ostendere non ex operibus factam, propterea intulit, dicens, Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent bonum seu malum. Alioquin poterat ei dici: Sed jam sciebat Deus quis quid esset acturus. Quamobrem unde illa electio facta sit quaeritur: quia si non ex operibus, quae non erant in nondum natis; nec ex fide, quia nec ipsa erat: unde igitur?

6. An dicendum est quod nulla electio fuerit, non existente aliqua diversitate in utero matris vel fidei, vel operum, vel quorumlibet omnino meritorum? Sed dictum est, Ut secundum electionem propositum Dei maneret. Et ideo quaerimus, quia dictum est. Nisi forte sic est distinguenda sententia, non ut intelligamus tanquam ideo non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori, ut secundum electionem propositum Dei maneret: sed ita potius, ut ad hoc de nondum natis et nondum aliquid operatis exemplum datum accipiatur, ne aliqua electio hic possit intelligi. Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent sive bonum sive malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret; id est, neque aliquid egissent bonum aut malum, ut propter ipsam actionem electio aliqua fieret ejus qui bene egerat: cum ergo nulla esset electio bene agentis, secundum quam maneret propositum Dei, non ex operibus, sed ex vocante, id est, ex eo qui vocando ad fidem gratia justificat impium, dictum est ei, Quia major serviet minori. Non ergo secundum electionem propositum Dei manet, sed ex proposito electio: id est, non quia invenit Deus opera bona in hominibus quae eligat, ideo manet propositum justificationis ipsius; sed quia illud manet ut justificet credentes, ideo invenit opera quae jam eligat ad regnum coelorum. Nam nisi esset electio, non essent electi, nec recte diceretur, Quis accusabit adversus electos Dei (Rom. VIII, 33)? Non tamen electio praecedit justificationem, sed electionem justificatio. Nemo enim eligitur, nisi jam distans ab illo qui rejicitur. Unde quod dictum est, Quia elegit nos Deus ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); non video quomodo sit dictum, nisi praescientia. Hic autem quod ait, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori; non electione meritorum, quae post justificationem gratiae proveniunt, sed liberalitate donorum Dei voluit intelligi, ne quis de operibus extollatur. Gratia enim Dei salvi facti sumus; et hoc non ex nobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur (Id. II, 8, 9).

7. Quaeritur autem, utrum vel fides mereatur hominis justificationem; an vero nec fidei merita praecedant misericordiam Dei, sed et fides ipsa inter dona gratiae numeretur. Quia et hoc loco cum dixisset, Non ex operibus; non ait, sed ex fide dictum est ei, Quia major serviet minori: ait autem, sed ex vocante. Nemo enim credit, qui non vocatur. Misericors autem Deus vocat, nullis hoc vel fidei meritis largiens; quia merita fidei sequuntur vocationem potius, quam praecedunt. Quomodo enim credent, quem non audierunt? et quomodo audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Nisi ergo vocando praecedat misericordia Dei, nec credere quisquam potest, ut ex hoc incipiat justificari, et accipere facultatem bene operandi. Ergo ante omne meritum est gratia. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Ex vocante igitur minor accepit, non ex ullis meritis operum suorum, ut major ei serviret: ut etiam quod scriptum, Jacob dilexi, ex vocante sit Deo, non ex operante Jacob.

8. Quid deinde Esau, quod servit minori, et quod scriptum est, Esau autem odio habui, quibus malis suis hoc meruit, cum et ipse nondum natus fuisset, neque aliquid egisset boni aut mali, quando dictum est, Et major serviet minori? An forte quemadmodum illud de Jacob nullis meritis bonae actionis dictum est, ita Esau nullis meritis malae actionis odiosus? Si enim quia praesciebat Deus futura ejus opera mala, propterea eum praedestinavit ut serviret minori; propterea praedestinavit et Jacob ut ei major serviret, quia futura ejus bona opera praesciebat, et falsum est jam quod ait, Non ex operibus. Si autem verum est quod non ex operibus, et inde hoc probat, quia de nondum natis nondumque aliquid operatis hoc dictum; unde nec ex fide, quae in nondum natis similiter nondum erat: quo merito Esau odio habetur antequam nascatur? Quod enim fecit Deus ea quae diligeret, nulla quaestio est. Si autem dicamus eum fecisse quae odisset, absurdum est, occurrente alia Scriptura et dicente, Neque enim odio habens aliquid constituisses, et nihil odisti horum quae fecisti (Sap. XI, 25). Quo enim merito sol factus est sol, aut quid offendit luna ut tanta illo inferior, vel quid promeruit ut sideribus caeteris tanto clarior crearetur? Sed haec omnia bona creata sunt quaeque in genere suo. Non enim diceret Deus, Solem dilexi, lunam autem odio habui; aut, Lunam dilexi, stellas autem odio habui: sicut dixit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Sed illa omnia dilexit, quamvis excellentiae diversis gradibus ordinata; quoniam vidit Deus quia bona sunt, cum dicto ejus sunt instituta (Gen. I): ut autem odisset Esau, nisi injustitiae merito, injustum est. Quod si concedimus, incipit et Jacob justitiae merito diligi. Quod si verum est, falsum est quod non ex operibus. An forte ex justitia fidei? Quid ergo te adjuvat, Cum enim nondum nati fuissent? quandoquidem in nondum nato nec justitia fidei poterat esse.

9. Vidit itaque Apostolus quid ex his verbis posset animo audientis vel legentis occurrere, statimque subjecit: Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Et quasi docens quomodo absit: Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quibus verbis solvit quaestionem, an potius arctius colligavit? Idipsum est enim quod maxime movet, si miseretur cui misertus erit, et misericordiam praestabit cui misericors fuerit, cur haec misericordia defuit Esau, ut etiam ipse per illam esset bonus, quemadmodum per illam bonus factus est Jacob. An ideo dictum est, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero, quia cui misertus erit Deus ut eum vocet, miserebitur ejus ut credat; et cui misericors fuerit ut credat, misericordiam praestabit, hoc est faciet eum misericordem, ut etiam bene operetur? Unde admonemur, nec ipsis operibus misericordiae quemquam oportere gloriari et extolli, quod eis quasi suis Deum promeruerit; quandoquidem ut haberet ipsam misericordiam ille praestitit, qui misericordiam praestabit cui misericors fuerit. Quod si eam credendo se meruisse quis jactat, noverit eum sibi praestitisse ut crederet, qui miseretur inspirando fidem, cujus misertus est ut adhuc infideli vocationem impertiret. Jam enim discernitur fidelis ab impio. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?

10. Recte quidem hoc; sed cur haec misericordia subtracta est ab Esau, ut non sic vocaretur, ut et vocato inspiraretur fides, et credens misericors fieret ut bene operaretur? An forte quia noluit? Si ergo Jacob ideo credidit quia voluit, non ei Deus donavit fidem, sed eam sibi ipse volendo praestitit, et habuit aliquid quod non accepit. An quia nemo potest credere nisi velit, nemo velle nisi vocetur, nemo autem sibi potest praestare ut vocetur, vocando Deus praestat et fidem; quia sine vocatione non potest quisquam credere, quamvis nullus credat invitus? Quomodo enim credent, quem non audierunt? aut quomodo audient sine praedicante? Nemo itaque credit non vocatus: sed non omnis credit vocatus. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16): utique ii qui vocantem non contempserunt, sed credendo secuti sunt; volentes autem sine dubio crediderunt. Quid est ergo quod sequitur, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei? An quia nec velle possumus nisi vocati, et nihil valet velle nostrum, nisi ut perficiamus adjuvet Deus? Opus est ergo velle et currere. Non enim frustra diceretur, Et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14); et, Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Non tamen volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, ut quod volumus adipiscamur, et quo volumus perveniamus. Noluit ergo Esau et non cucurrit: sed et si voluisset et cucurrisset, Dei adjutorio pervenisset, qui ei etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter praestat quod voluerimus. Ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum; suum vocando, nostrum sequendo. Quod autem voluerimus solus praestat, id est, posse bene agere, et semper beate vivere. Verumtamen Esau nondum natus, nihil horum posset velle seu nolle. Cur ergo in utero positus improbatus est? Reditur enim ad illas difficultates, non solum sua obscuritate, sed etiam nostra tam multa repetitione molestiores.

11. Cur enim est improbatus Esau nondum natus, qui nec credere poterat vocanti, nec contemnere vocationem, nec boni vel mali aliquid operari? Si praescientia Dei futurae malae voluntatis ejus, cur non et Jacob praescientia Dei approbatus est futurae bonae voluntatis ejus? Quod si semel concesseris, potuisse quemquam vel approbari vel improbari ex eo quod nondum in illo erat, sed quia Deus futurum esse praesciebat; conficitur eum potuisse etiam ex operibus approbari, quae in illo Deus futura esse praesciebat, quamvis nondum esset aliquid operatus; et omnino te nihil adjuvabit quod nondum nati erant, cum dictum esset, Et major serviet minori, ut hinc ostendas non ex operibus dictum, quia nondum quidquam erat operatus.

12. Illa etiam verba si diligenter attendas, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; non hoc Apostolus propterea tantum dixisse videbitur, quod adjutorio Dei ad id quod volumus perveniamus; sed etiam ex illa intentione qua et alio loco dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate. (Philipp. II, 12, 13). Ubi satis ostendit etiam ipsam bonam voluntatem in nobis operante Deo fieri. Nam si propterea solum dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, quia voluntas hominis sola non sufficit ut juste recteque vivamus, nisi adjuvemur misericordia Dei; potest et hoc modo dici, Igitur non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quia misericordia Dei sola non sufficit, nisi consensus nostrae voluntatis addatur. At illud manifestum est, frustra nos velle, nisi Deus misereatur: illud autem nescio quomodo dicatur, frustra Deum misereri, nisi nos velimus. Si enim Deus miseretur, etiam volumus: ad eamdem quippe misericordiam pertinet ut velimus. Deus enim est qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate. Nam si quaeramus utrum Dei donum sit voluntas bona, mirum si negare quisquam audeat At enim quia non praecedit voluntas bona vocationem, sed vocatio bonam voluntatem, propterea vocanti Deo recte tribuitur quod bene volumus, nobis vero tribui non potest quod vocamur. Non igitur ideo dictum putandum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, quia nisi ejus adjutorio non possumus adipisci quod volumus, sed ideo potius, quia nisi ejus vocatione non volumus.

13. Sed si vocatio ista ita est effectrix bonae voluntatis, ut omnis eam vocatus sequatur, quomodo verum erit, Multi vocati, pauci electi? Quod si verum est, et non consequenter vocationi vocatus obtemperat, atque ut non obtemperet in ejus est positum voluntate, recte etiam dici potest, Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque currentis est hominis; quia misericordia vocantis non sufficit, nisi vocati obedientia consequatur. An forte illi qui hoc modo vocati non consentiunt, possent alio modo vocati accommodare fidei voluntatem, ut et illud verum sit, Multi vocati, pauci electi; ut quamvis multi uno modo vocati sint, tamen quia non omnes uno modo affecti sunt, illi soli sequantur vocationem, qui ei capiendae reperiuntur idonei; et illud non minus verum sit, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, qui hoc modo vocavit, quomodo aptum erat eis qui secuti sunt vocationem? Ad alios autem vocatio quidem pervenit; sed quia talis fuit qua moveri non possent, nec eam capere apti essent, vocati quidem dici potuerunt sed non electi: et non jam similiter verum est, Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque currentis est hominis: quoniam non potest effectus misericordiae Dei esse in hominis potestate, ut frustra ille misereatur, si homo nolit; quia si vellet etiam ipsorum misereri, posset ita vocare, quomodo illis aptum esset, ut et moverentur et intelligerent et sequerentur. Verum est ergo, Multi vocati, pauci electi. Illi enim electi. qui congruenter vocati : illi autem qui non congruebant neque contemperabantur vocationi, non electi, quia non secuti, quamvis vocati. Item verum est, Non volentis neque currentis, sed miseren is est Dei; quia etiamsi multos vocet, eorum tamen miseretur, quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum est, ut sequantur. Falsum est autem si quis dicit, Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque currentis est hominis: quia nullius Deus frustra miseretur; cujus autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat.

14. Hic dicet aliquis: Cur ergo Esau non sic est vocatus, ut vellet obedire? Videmus enim alios aliter iisdem rebus demonstratis vel significatis ad credendum moveri. Sicut exempli gratia, Simeon in Dominum nostrum Jesum Christum adhuc infantem parvulum credidit, Spiritu ei revelante cognoscens (Luc. II, 25). Nathanael ad unam sententiam, quam ab illo audivit, Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te; respondit, Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Joan. I, 48, 49). Quod tanto post quia confessus est Petrus, meruit audire quod beatus sit, et quod ei darentur claves regni coelorum (Matth. XVI, 16-19). Miraculo facto in Cana Galilaeae, quod initium signorum Jesu Joannes evangelista commemorat, aqua in vinum conversa, crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 11). Multos loquendo incitavit ad fidem: multi nec suscitatis mortuis crediderunt. De cruce atque morte ejus conterriti etiam discipuli titubarunt; et tamen latro tunc credidit, cum eum non praestantiorem videret in operibus, sed consortio crucis aequalem (Luc. XXIII, 40-42). Unus etiam de numero discipulorum post ejus resurrectionem, non tam viventibus membris, quam recentibus cicatricibus credidit (Joan. XX, 27): multi ex eorum numero a quibus crucifixus est, qui videntes eum miracula facientem contempserant discipulis eum praedicantibus et in nomine ejus talia facientibus crediderunt (Act. II-IV). Cum ergo alius sic, alius autem sic moveatur ad fidem, eademque res saepe alio modo dicta moveat, alio modo dicta non moveat; aliumque moveat, alium non moveat; quis audeat dicere defuisse Deo modum vocandi, quo etiam Esau ad eam fidem mentem applicaret, voluntatemque conjungeret, in qua Jacob justificatus est? Quod si tanta quoque potest esse obstinatio voluntatis, ut contra omnes modos vocationis obdurescat mentis aversio ; quaeritur utrum de divina poena sit ipsa duritia, cum Deus deserit non sic vocando, quomodo ad fidem moveri potest. Quis enim dicat modum quo ei persuaderetur ut crederet, etiam Omnipotenti defuisse?

15. Sed quid hoc quaerimus, cum ipse subjungat Apostolus, Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra? Hoc autem subjecit Apostolus documentum, quo probaret quod supra dixerat, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Tanquam enim ei diceretur, Unde hoc doces? Dicit enim Scriptura, inquit, Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Utique hinc ostendens quod non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Concluditque ita, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; cum superius non utrumque dictum sit. Neque enim quomodo dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; sic etiam dictum est, non nolentis neque contemnentis, sed obdurantis est Dei. Unde datur intelligi, quod infra utrumque posuit, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, ita sententiae superiori posse congruere, ut obduratio Dei sit nolle misereri: ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur. Quod si fit nulla distinctione meritorum, quis non erumpat in eam vocem, quam sibi ipse objecit Apostolus? Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Conqueritur enim Deus saepe de hominibus, sicut per innumerabiles apparet Scripturarum locos, quod nolint credere et recte vivere. Unde fideles et facientes voluntatem Dei conversari dicuntur sine querela (Luc. I, 6), quod de illis non queratur Scriptura. Sed, Quid conqueritur, ait? nam voluntati ejus quis resistit, quando cujus vult miseretur, et quem vult obdurat? Et tamen intueamur superiora, et inde nostram, quantum ipse Dominus adjuvat, sententiam dirigamus.

16. Ait enim paulo ante, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Sit igitur hoc fixum atque immobile in mente sobria pietate atque stabili in fide, quod nulla est iniquitas apud Deum: atque ita tenacissime firmissimeque credatur idipsum quod Deus cujus vult miseretur et quem vult obdurat, hoc est, cujus vult miseretur et cujus non vult non miseretur, esse alicujus occultae atque ab humano modulo investigabilis aequitatis, quae in ipsis rebus humanis terrenisque contractibus animadvertenda est; in quibus nisi supernae justitiae quaedam impressa vestigia teneremus, nunquam in ipsum cubile ac penetrale sanctissimum atque castissimum spiritualium praeceptorum nostrae infirmitatis suspiceret atque inhiaret intentio. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). In ista igitur siccitate vitae conditionisque mortalis, nisi aspergeretur desuper velut tenuissima quaedam aura justitiae, citius aresceremus, quam sitiremus. Quapropter cum dando et accipiendo inter se hominum societas connectatur, dentur autem et accipiantur vel debita vel non debita; quis non videat iniquitatis argui neminem posse, qui quod sibi debetur, exegerit? nec eum certe, qui quod ei debetur, donare voluerit? hoc autem non esse in eorum qui debitores sunt, sed in ejus cui debetur arbitrio? Haec imago, vel, ut supra dixi, vestigium negotiis hominum de fastigio summo aequitatis impressum est. Sunt igitur omnes homines (quandoquidem, ut Apostolus ait, In Adam omnes moriuntur [I Cor. XV, 22], a quo in universum genus humanum origo ducitur offensionis Dei) una quaedam massa peccati, supplicium debens divinae summaeque justitiae, quod sive exigatur, sive donetur, nulla est iniquitas. A quibus autem exigendum, et quibus donandum sit, superbe judicant debitores: quemadmodum conducti ad illam vineam injuste indignati sunt, cum tantumdem aliis donaretur, quantum illis redderetur (Matth. XX, 11). Itaque hujus impudentiam quaestionis ita retundit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Sic enim respondet Deo, cum ei displicet quod de peccatoribus conqueritur Deus, quasi quemquam Deus peccare cogat, si tantummodo quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suae non largiatur, et ob hoc dicatur obdurare peccantes quosdam, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus misericordiam non esse praebendam, aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat. Inscrutabilia enim sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius (Rom. XI, 33). Conqueritur autem juste de peccatoribus, tanquam de his quos peccare ipse non cogit. Simul etiam ut hi quorum miseretur, hanc quoque habeant vocationem; ut dum conqueritur Deus de peccatoribus, compungantur corde, atque ad ejus gratiam convertantur. Juste ergo conqueritur, et misericorditer.

17. Sed si hoc movet, quod voluntati ejus nullus resistit, quia cui vult subvenit, et quem vult deserit; cum et ille cui subvenit, et ille quem deserit, ex eadem massa sint peccatorum, et quamvis debeat uterque supplicium, ab uno tamen exigatur, alteri donetur: si hoc ergo movet; O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Arbitror enim sub eadem significatione positum, quod dictum est, homo; sub qua et illud dicitur, Nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis? Ibi enim carnales et animales notantur hoc nomine, quibus dicitur, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; et illud, Nondum enim poteratis: sed neque adhuc potestis, adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 1-4), et illud, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (Id. II, 14). His ergo dicitur, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti, ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Eo ipso fortasse satis ostendit se homini carnali loqui; quoniam hoc limus ipse significat, unde primus homo formatus est: et quia omnes, ut jam commemoravi, secundum eumdem Apostolum in Adam moriuntur, unam dicit esse conspersionem omnium. Et quamvis aliud vas fiat in honorem, aliud in contumeliam; tamen et illud quod fit in honorem, necesse est ut carnale esse incipiat, atque inde in spiritualem consurgat aetatem . Quandoquidem jam in honorem facti erant, et in Christo jam nati erant: sed tamen quoniam parvulos adhuc alloquitur, etiam ipsos carnales appellat, dicens: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Quamvis ergo carnales eos esse dicat; tamen jam in Christo natos, et in illo parvulos, et lacte potandos. Et quod adjungit, Nec adhuc quidem potestis, ostendit proficientes futurum esse ut possint; quia jam in eis spiritualiter renatis gratia fuerat inchoata . Ergo jam vasa erant in honorem facta, quibus adhuc tamen recte diceretur, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Et si talibus recte dicitur, multo rectius eis qui vel nondum ita regenerati sunt, vel etiam in contumeliam facti. Illud tantummodo inconcussa fide teneatur, quod non sit iniquitas apud Deum: qui sive donet, sive exigat debitum, nec ille a quo exigit, recte potest de iniquitate ejus conqueri, nec ille cui donat, debet de suis meritis gloriari. Et ille enim, nisi quod debetur, non reddit: et ille non habet, nisi quod accepit.

18. Sed enitendum est hoc loco, si Dominus adjuvet, videre quemadmodum et illud verum sit, quod scriptum est, Nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25); et illud, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3). Si enim propterea Esau odio habuit, quia vas factum erat in contumeliam, et aliud vas in honorem, aliud in contumeliam idem figulus fecit, quomodo nihil odisti eorum quae fecisti? Ecce enim odit Esau, quod vas ipse fecit in contumeliam. Qui nodus ita solvitur, si intelligamus omnium creaturarum esse artificem Deum. Omnis autem creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4); et omnis homo in quantum homo est, creatura est, non in quantum peccator est. Est ergo creator Deus et corporis et animi humani. Neutrum horum malum, et neutrum odit Deus: nihil enim odit eorum quae fecit. Est autem animus praestantior corpore; Deus vero et animo et corpore, utriusque effector et conditor, nec odit in homine nisi peccatum. Est autem peccatum hominis inordinatio atque perversitas; id est, a praestantiore Conditore aversio, et ad condita inferiora conversio. Non igitur odit Deus Esau hominem, sed odit Deus Esau peccatorem. Sicut dicitur de Domino, In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11): quibus item ipse dicit, Vos propterea non auditis, quia non estis ex Deo (Id. VIII, 47). Quomodo sui, quomodo non ex Deo: nisi quia illud dictum est de hominibus, quos ipse Dominus fecerat; illud de peccatoribus, quos ipse Dominus arguebat? iidem tamen ipsi et homines et peccatores; sed homines Dei conditione, peccatores propria voluntate. Quod ergo Jacob dilexit, numquid peccator non erat? Sed dilexit in eo non culpam quam delebat, sed gratiam quam donabat. Nam et Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6): non tamen ut impii permanerent, sed ut justificati ab impietate converterentur, credentes in eum qui justificat impium (Id. IV, 5); odit enim Deus impietatem. Itaque in aliis eam punit per damnationem, in aliis adimit per justificationem, quemadmodum ipse judicat esse faciendum illis judiciis inscrutabilibus. Et quod ex numero impiorum, quos non justificat, facit vasa in contumeliam, non hoc in eis odit quod facit: quippe in quantum impii sunt, exsecrabiles sunt; in quantum autem vasa fiunt, ad aliquem usum fiunt, ut per eorum ordinatas poenas vasa quae fiunt in honorem proficiant. Non itaque odit Deus, nec in quantum homines sunt, nec in quantum vasa sunt; id est, nec quod in eis facit creando, nec quod in eis facit ordinando: nihil enim odit eorum quae fecit. Sed tamen quod vasa eos facit perditionis, ad usum correctionis aliorum facit. Odit enim in eis impietatem, quam ipse non fecit. Sicut enim judex in homine odit furtum, sed non odit quod datur ad metallum; illud enim fur, hoc judex facit: ita Deus quod ex conspersione impiorum facit vasa perditionis, non odit quod facit, id est, opus ordinationis suae in poena debita pereuntium, in qua occasionem salutis illi quorum miseretur, inveniant. Sic Pharaoni dictum est, Ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Haec demonstratio potentiae Dei, et annuntiatio nominis ejus in universa terra prodest eis ut timeant, et vias suas corrigant, quibus vocatio talis congruit. Sic consequenter dicit: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem: subauditur, Tu quis es, qui respondeas Deo? ut recurrente sententia ad verba superiora, iste sit sensus: Si volens Deus ostendere iram, attulit vasa irae; tu quis es, qui respondeas Deo? Non autem solum volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem; sed etiam quod sequitur, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Quid enim prodest vasis perfectis in perditionem, quod ea patienter Deus sustinet, ut ordinate disperdat, utaturque illis ad instrumentum salutis aliorum, quorum miseretur? Sed illis utique prodest, ad quorum salutem istis sic utitur; ut sicut scriptum est, justus manus lavet in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11), id est, mundetur ab operibus malis per timorem Dei, cum videt supplicia peccatorum. Quod ergo volens ostendere iram, attulit vasa irae, valet ad utilem aliis praestantandum timorem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Etenim obduratio illa impiorum utrumque demonstrat, et quid timendum sit, ut quisque pietate convertatur ad Deum; et quantae agendae sint gratiae misericordiae Dei, qui in aliorum poena quid aliis donet ostendit. Si autem illa, quam de aliis exigit, non est justa poena; nihil donat aliis, a quibus eam non exigit. Quia vero illa justa est, et nulla est iniquitas apud vindicantem Deum, quis sufficiat agere gratias ei qui hoc remittit, quod si vellet exigere, nemo se recte diceret non debere?

19. Quos et vocavit nos, inquit, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus: id est, vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. Non enim omnes Judaeos, sed ex Judaeis: nec omnes omnino homines Gentium, sed ex Gentibus. Una est enim ex Adam massa peccatorum et impiorum, in qua et Judaei et Gentes remota gratia Dei ad unam pertinent conspersionem. Si enim figulus luti ex eadem conspersione facit aliud vas in honorem, aliud vas in contumeliam; manifestum est autem quod et ex Judaeis sunt alia vasa in bonorem, alia in contumeliam, sicut ex Gentibus: sequitur ut ad unam conspersionem omnes pertinere intelligantur. Deinde incipit reddere attestationes Prophetae singulis generibus converso ordine. Prius enim dixit ex Judaeis, posterius ex Gentibus: prius autem reddit testimonium pro Gentibus, deinde pro Judaeis. Etenim sicut Osee dicit, Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam: et erit in loco ubi dictum est, Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi: De Gentibus intelligitur dictum, quia non habebant destinatum unum sacrificiorum locum, sicut Judaei in Jerusalem. Missi sunt autem ad Gentes Apostoli, ut in loco suo quique crederent, et ubicumque credidissent, ibi sacrificium laudis offerrent quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Isaias autem, inquit, clamat pro Israel. Ne rursus omnes Israelitae in perditionem isse credantur, docet et inde facta alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Si fuerit, inquit, numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. Caetera ergo turba, vasa perfecta ad perditionem. Verbum enim consummans et brevians, inquit, faciet Dominus super terram: id est, ut compendio fidei per gratiam salvos faciat credentes, non per innumerabiles observationes, quibus illa multitudo serviliter onerata premebatur. Per gratiam quippe nobis verbum consummans et brevians fecit super terram, dicens: Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 30). Quod et paulo post hic dicitur: Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est verbum fidei quod praedicamus; quia si confitearis in ore tuo quia Dominus est Jesus et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. (Rom. X, 8-10). Hoc est verbum consummans et brevians, quod fecit Deus super terram, qua consummatione atque breviatione latro justificatus est, qui defixis in cruce omnibus membris, et habens libera haec duo, corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem; statimque audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Consequerentur enim bona opera ejus, si percepta gratia diu inter homines viveret. Sed tamen non ea praecesserant, ut eamdem gratiam mereretur, ex latrocinio fixus in cruce, ex cruce in paradisum translatus. Et sicut praedixit, inquit, Isaias, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Quod hic ait, reliquisset nobis semen; hoc ibi, reliquiae salvae fient. Caeteri autem tanquam perditionis vasa debito supplicio perierunt. Et ut non omnes perissent sicut in Sodoma et Gomorrha, non meritum eorum fecit, sed gratia Dei relinquentis semen, unde alia messis toto orbe consurgeret. Hoc et paulo post: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 5-7). Consecuta sunt vasa misericordiae, excaecata sunt vasa irae: ex eadem tamen conspersione, sicut in plenitudine Gentium.

20. Est locus quidam Scripturae ad rem de qua nunc agimus, maxime necessarius, eadem quae tractata sunt, mira contestatione confirmans, in eo libro qui ab aliis Jesus Sirach, ab aliis Ecclesiasticus dicitur, in quo ita scriptum est: Et omnes homines de solo, et ex terra Adam creatus est. In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. Et ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex his sanctificavit et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit: et convertit illos ad dissensionem illorum. Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere, omnes viae ejus secundum dispositionem ejus; sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. Contrarium malo bonum est, et contra mortem vita est; sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi: duo, duo ; unum contra unum. Primo hic commendata est disciplina Dei: In multitudine, inquit, disciplinae Dominus separavit eos: unde, nisi a beatitudine paradisi? Et immutavit vias eorum, ut jam tanquam mortales viverent. Tunc facta est una massa omnium, veniens de traduce peccati et de poena mortalitatis, quamvis Deo formante et creante quae bona sunt. In omnibus est enim species et compago corporis in tanta membrorum concordia, ut inde Apostolus ad charitatem obtinendam similitudinem duceret (I Cor. XII, 12, etc.). In omnibus est etiam spiritus vitalis terrena membra vivificans, omnisque natura hominis dominatu animae et famulatu corporis conditione mirabili temperata: sed concupiscentia carnalis de peccati poena jam regnans, universum genus humanum tanquam totam et unam conspersionem originali reatu in omnia permanante confuderat. Et tamen sequitur, Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit, et convertit illos in dissensionem ipsorum: tanquam Apostolo dicente, An non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Ideoque illud quod contexitur, nec ab ipsa similitudine vacat: Quasi lutum, inquit, figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere, omnes viae ejus secundum dispositionem ejus; sic homo in manu illius qui se fecit. Sed quia dicit Apostolus, Numquid iniquitas apud Deum? vide et hic quid adjungat: Reddet illi, inquit, secundum judicium suum. Sed cum damnatis justa tribuantur supplicia; tamen quia hoc ipsum in usum convertitur, quo illi proficiant quibus praebetur misericordia, attende reliqua: Contrarium, inquit, malo bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi: duo, duo; unum contra unum: utique ut ex deteriorum comparatione emineant proficiantque meliora. Quae tamen quoniam per gratiam meliora sunt, tanquam diceret, Reliquiae salvae fient ; sequitur et dicit ex persona reliquiarum, Et ego novissimus vigilavi, et quasi qui racematur post vindemiatores. Et unde probat, quia non ex meritis suis, sed ex misericordia Dei? In benedictione, inquit, Domini et ipse speravi, et quasi qui vindemiat, replevi torcular (Eccli. XXXIII, 10-17). Quamvis enim novissimus vigilaverit; tamen quia erunt, ut dictum est, novissimi primi (Matth. XX, 16), in benedictione Domini sperans ex reliquiis Israel racematus populus implevit torcular ex ubertate vindemiae, quae toto orbe terrarum provenit.

21. Nulla igitur intentio tenetur Apostoli, et omnium justificatorum per quos nobis intellectus gratiae demonstratus est, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Quis enim discutiet opera Domini, ex eadem conspersione unum damnantis, alterum justificantis? Liberum voluntatis arbitrium plurimum valet; imo vero est quidem, sed in venumdatis sub peccato (Rom. VII, 14) quid valet? Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Praecipitur ut recte vivamus, hac utique mercede proposita, ut in aeternum beate vivere mereamur: sed quis potest recte vivere et bene operari, nisi justificatus ex fide? Praecipitur ut credamus, ut dono accepto Spiritus sancti per dilectionem bene operari possimus: sed quis potest credere, nisi aliqua vocatione, hoc est, aliqua rerum testificatione tangatur? Quis habet in potestate tali viso attingi mentem suam, quo ejus voluntas moveatur ad fidem? Quis autem animo amplectitur aliquid quod eum non delectat? aut quis habet in potestate ut vel occurrat quod eum delectare possit, vel delectet cum occurrerit? Cum ergo nos ea delectant quibus proficiamus ad Deum, inspiratur hoc et praebetur gratia Dei, non nutu nostro et industria aut operum meritis comparatur; quia ut sit nutus voluntatis, ut sit industria studii, ut sint opera charitate ferventia, ille tribuit, ille largitur. Petere jubemur ut accipiamus, et quaerere ut inveniamus, et pulsare ut aperiatur nobis (Matth. VII, 7). Nonne aliquando ipsa oratio nostra sic tepida est, vel potius frigida et pene nulla, imo omnino interdum ita nulla, ut neque hoc in nobis cum dolore advertamus? quia si vel hoc dolemus, jam oramus. Quid ergo aliud ostenditur nobis, nisi quia et petere et quaerere et pulsare ille concedit, qui ut haec faciamus, jubet? Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: quandoquidem nec velle nec currere, nisi eo movente atque excitante, poterimus.

22. Quod si electio hic fit aliqua, ut sic intelligamus quod dictum est, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5); non ut justificatorum electio fiat ad vitam aeternam, sed ut eligantur qui justificentur: certe ita occulta est haec electio, ut in eadem conspersione nobis prorsus apparere non possit; aut si apparet quibusdam, ego in hac re infirmitatem meam fateor. Non enim habeo quod intuear in eligendis hominibus ad gratiam salutarem, si ad examen hujus electionis aliqua cogitatione permittor, nisi vel majus ingenium, vel minora peccata, vel utrumque: addamus etiam, si placet, honestas utilesque doctrinas. Quisquis ergo fuerit quam minimis peccatis irretitus atque maculatus, (nam nullis quis potest?) et acer ingenio, et liberalibus artibus expolitus, eligendus videtur ad gratiam. Sed cum hoc statuero, ita me ridebit ille qui infirma mundi elegit ut confundat fortia, et stulta mundi ut confundat sapientes (I Cor. I, 27), ut eum intuens et pudore correctus, ego irrideam multos et prae quibusdam peccatoribus castiores, et prae quibusdam piscatoribus oratores. Nonne advertimus multos fideles nostros ambulantes viam Dei, ex nulla parte ingenio comparari, non dicam quorumdam haereticorum, sed etiam mimorum? Item non videmus quosdam homines utriusque sexus in conjugali castitate viventes sine querela, et tamen vel haereticos vel paganos, vel etiam in vera fide et vera Ecclesia sic tepidos, ut eos miremur meretricum et histrionum subito conversorum, non solum patientia et temperantia, sed etiam fide, spe, charitate superari? Restat ergo ut voluntates eligantur. Sed voluntas ipsa, nisi aliquid occurrerit quod delectet atque invitet animum, moveri nullo modo potest: hoc autem ut occurrat, non est in hominis potestate. Quid volebat Saulus, nisi invadere, trahere, vincire, necare Christianos? Quam rabida voluntas, quam furiosa, quam caeca! qui tamen una desuper voce prostratus, occurrente utique tali viso, quo mens illa et voluntas refracta saevitia retorqueretur et corrigeretur ad fidem, repente ex Evangelii mirabili persecutore mirabilior praedicator effectus est (Act. VIII, 3, et IX, 1). Et tamen quid dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum, exigentem a quo placet, donantem cui placet? qui nequaquam exigit indebitum, nequaquam donat alienum. Numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Quare tamen huic ita, et huic non ita? O homo, tu quis es? Debitum si non reddis, habes quod gratuleris: si reddis, non habes quod queraris. Credamus tantum, etsi capere non valemus, quoniam qui universam creaturam et spiritualem et corporalem fecit et condidit, omnia in numero et pondere et mensura disponit (Sap. XI, 21). Sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Dicamus Alleluia, et collaudemus canticum, et non dicamus, Quid hoc? vel, quid hoc? Omnia enim in tempore suo creata sunt (Eccli. XXXIX, 19, 26).