|
Satis jam de Apostolo me ad proposita respondisse existimo: nunc ad
ea quae de libris Regnorum requisisti aliud volumen aggrediar; quae,
sicut multa et prope omnia veterum Librorum, figuratiora sunt, et
mysteriorum velaminibus involuta. Quamvis autem ex eo quod
transierimus ad Christum, auferatur velamen (II Cor. III,
16): tamen videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem .
Velamen quippe omni modo intercludit aspectum; aenigma vero, tanquam
per speculum, sicut idem apostolus ait, Videmus nunc per speculum et
in aenigmate (I Cor. XIII, 12), nec evidentissimam detegit
speciem, nec prorsus obtegit veritatem. Aggrediar ergo et ista, duce
Domino, tuis potius sublevatus orationibus, quam jussionibus
aggravatus. Praesertim quia ex epistola tua non hoc te intellexi
quaerere, quid haec in prophetia significent: in quo revera
obtemperare mihi esset difficillimum; quia et de tota eorumdem
contextione librorum ducenda esset intentio, et si esset promptior
intellectus, magnitudo tamen operis impediret; quae si subeunda est,
prolixius otium tempusque flagitat: sed nunc ipsas rerum proprietates
gestarum, quae his verbis quorum a te facta commemoratio est,
significantur, quomodo intelligerem nosse dignatus es et meis litteris
aperiri.
|
|