QUAESTIO PRIMA

Spiritu Dei diverso modo afficiuntur prophetae. Prophetia habitu perpetuo, et affectu transitorio. Spiritus Dei sine additamento intelligitur bonus. An eodem nomine intelligendus Spiritus sanctus Patri et Filio consubstantialis. Spiritus Dei in Saüle bonus et malus quomodo. Saül persequens Davidem spiritu prophetico et bono correptus. Munera quaedam Spiritus sancti haberi sine charitate. Sine charitate munera alia Spiritus sancti nihil prosunt. An prophetia habeatur sine charitate. Haereticos et schismaticos habere alia dona Spiritus sancti praeter charitatem. Spiritus malus cur dictus spiritus Domini.

1. Et primum quidem quod de primo Regnorum libro jussisti ut exponerem, quomodo dictum sit, Et insiluit spiritus Domini in Saül cum alibi dicat, Et spiritus Domini malus in Saül (1 Reg. XVI, 14). Ita enim scriptum est: Et factum est cum converteret humerum suum, ut iret a Samuel, convertit Deus in Saül cor aliud, et venerunt omnia signa illa die: et venit inde in collem, et ecce chorus prophetarum in obviam illi, et insiluit in illum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum (Id. X, 9, 10). Praedixerat enim haec illi Samuel, cum eum jussus unxisset. Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis. Spiritus enim ubi vult spirat (Joan. III, 8): et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus. Attingit enim ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24). Afficit autem non omnes eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam; alios utraque inspiratione; alios etiam nescientes. Sed per informationem spiritus duobus modis: aut per somnium, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit quod nemo eorum intelligere valebat, sed tamen videre uterque potuerat (Gen. XLI, et Dan. II-IV): aut per demonstrationem in ecstasi, quod nonnulli Latini stuporem interpretantur; mirum si proprie, sed vicine tamen, cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet; sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas submissum de coelo quatuor lineis (Act. X, 11): nam et ipse quid illa demonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo, cum haec ipsa quae demonstrantur imaginibus quid significent et quo pertineant revelatur; quae certior prophetia est; nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam (I Cor. XIII, 2): sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre ; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia et justitia omnisque incommutabilis et divina species, ad prophetiam de qua nunc agimus non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur hi qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit de Domino quod expediret unum mori pro tota gente (Joan. XI, 49, 50), cum aliud in verbis quae dicebat attenderet; quae non se a se ipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis Libris exempla; et res prudentiae tuae notissimas loquor. Non enim ista dicis ex me, sed in eis me percontando probas, et cognoscere cupiens proficientem, et corrigere paratus errantem. Hoc autem verbo, quod positum est, Et insiluit in eum spiritus; tanquam ex abdito divinitatis secreto repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saül, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saül cor aliud. Sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus ut imaginum significantium et praefigurantium capax fieret, ad propheticam divinationem.

2. Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saül apparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigiam asina locuta est, in qua sedebat Balaam propheta (Num. XXII, 28). Accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est; multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorio prophetiam, quando ille dederat, qui et asinam cum voluit loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis, sed tamen hominibus. Non enim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam, si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur: cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales (Matth. XIII, 20, 21). Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam, Si et Saül inter prophetas (I Reg. X, 12)? Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari.

3. Si autem hoc movet, quod postea Saül malo spiritu invadente praefocabatur, qui prius prophetiae spiritum acceperat; neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili; praesertim eo tempore quo caro corruptibilis mortalisque portatur. An non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit, Beatus es Simon Bar Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audierit, Vade post me, Satana, scandalum mihi es; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 17, 23)? Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis haec differentia, qua Petrus primo intellexit Deo Patre revelante, quod Filius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit; quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae qua primo afflatus est Saül, et commixtio spiritus mali quo postea premebatur.

4. Jamvero illud, quod etiam malus appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur, quomodo dictum est, Domini est terra (Psal. XXIII, 1): tanquam creatura et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala; omnis enim creatura Dei bona est (I Tim, IV, 4): illud congruat, quod ipse Saül jam reprobus et scelestus atque ingratus sancto David, persecutor etiam ejus, cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur; sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum (II Reg. I, 14, 15). Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saül, ideo dictum spiritum Domini, quod occulto Domini judicio Saülem vexabat. Utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim inde sit quisque malignus spiritus , quia mala voluntate nocere appetit; tamen nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo sub quo sunt omnia certis et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque potestate quid possit vel facere cuiquam vel a quoquam pati. Nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter homini superbe loquenti et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum vel dimittendi: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Diabolus etiam volens nocere justo viro Job, nocendi quidem voluntas diabolo erat , sed tamen a Domino Deo potestatem petebat, dicens, Mitte manum tuam, et tange carnem ejus (Job II, 5): quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum (Luc. XXII, 31). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saül quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei: creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non sua, sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent: Et perrexit, inquit, Samuel, et abiit in Ramatha; et spiritus Domini recessit a Saül, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino , et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saül ad eum: Ecce Spiritus Domini malignus suffocat te (I Reg. XVI, 13-15). Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum, spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et dicentis, Spiritus malignus a Domino. Secundum enim hoc Domini , quod a Domino. Quia per se ipsum velle nocere habebat, id est, comprehendere Saül; posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur. Si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus, cum tradit homines in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24); non mirum si nihilominus juste vindicans tradit eos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili aequitate servata.

5. Animadvertendum sane est, cum additamento dici, spiritus Dei malus. Cum autem tantummodo dicitur, spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit utrum cum spiritus Dei dicitur, et ex hoc ipso jam, etsi nihil addatur, intelligitur bonus, ille intelligatur qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio Spiritus sanctus, de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17); et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; et illud, Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11). Et multis locis hoc modo dicitur Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur: quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur; ita ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat, ubi dicit, Ipse Spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei; et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 16, 26); et, Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singula unicuique prout vult; et, Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. XII, 11, 4)? In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit, alicubi spiritum Dei dictum sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed aliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus. Quae proferuntur enim dubia sunt, et indigent clariore documento; sicut illud quod scriptum est, Spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 2). Nam et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio. Cum enim aquarum nomine illa materies insinuetur informis , quae de nihilo facta est, unde omnia fierent; quid prohibet intelligere Spiritum sanctum Conditoris, quod superferebatur huic materiae, non locorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis super omnia voluntatis, ut omnia conderentur? Praesertim cum ea locutio, sicut illarum Scripturarum mos est, etiam propheticum quiddam sonet, mysteriumque futuri Baptismatis ex aqua et Spiritu sancto nascituri populi praefiguret . Non ergo cogit quod dictum est, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam, illum intelligere spiritum, sicut nonnulli volunt, quo mundi moles universa ista corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum est, Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), non desunt qui eumdem spiritum velint accipi, invisibilem scilicet creaturam cuncta visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat intelligere Spiritum sanctum, cum ipse Deus dicat apud prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est, Replevit orbem terrarum? Aliter enim replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur, Repletus est Spiritu sancto (Act. VI, 5, et VII, 55); et de caeteris talibus: aliter ergo replet sanctificante gratia , sicut quosdam sanctos; aliter attestante atque ordinante praesentia , sicut omnia. Quamobrem nescio utrum certo aliquo documento Scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur spiritus Dei vel spiritus Domini, aliquid aliud significari quam Spiritum sanctum. Sed etsi est forte quod in praesentia non occurrat, illud certe arbitror non temere dici, quoties in sanctis eloquiis commemoratur spiritus Dei, neque additur aliquid, sive ille Patri et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua creatura invisibilis intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi addatur etiam malus. Malo enim quia bene utitur Deus ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus Dei, ad vindictam malorum et disciplinam vel probationem bonorum.

6. Nec illud movere jam nos debet, quod postea scriptum est, eumdem Saülem spiritu Dei super se facto prophetasse, quomodo post bonum spiritum spiritus malus, et rursum post malum bonus. Hoc enim fit, non mutabilitate Spiritus sancti, qui est incommutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani, Deo cuncta distribuente, sive malis pro merito damnationis vel emendationis, sive bonis pro largitate gratiae suae. Quanquam videri possit etiam idem fuisse Dei spiritus semper in Saül; malus autem illi, quod ejus sanctitatis capax non esset. Sed non recte hoc videtur. Tutior est enim ille sensus et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae Spiritus Dei bonus bene afficiat, vel ad prophetiam, vel ad opus quodlibet aliud in munere divino; afficiat autem malus male, qui propter ministerium divinae aequitatis omnia distribuentis et omnibus recte utentis dicitur et ipse spiritus Dei: praesertim quia dictum est, Recessit ab eo Spiritus Dei, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino. Nullo enim pacto potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro autem in nonnullis exemplaribus, et eis maxime quae de lingua hebraea ad verbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine additamento positus; et intelligitur malus ex eo quod arripiebat Saül, et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen, ideo non additum malus, quia paulo superius jam dictum erat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat. Ita enim in hujusmodi exemplaribus legitur: Igitur quandocumque spiritus Domini arripiebat Saül, tollebat David citharam et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saül, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. Sive ergo quod hic non est dictum, spiritus Dei; sed tantummodo, spiritus malus: quod ibi minus dictum erat, tanquam redditum apparet, sive quia superius ita positum erat, Et dixerunt servi Saül ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te; jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras (I Reg. XVI, 23, 15, 16); non opus erat, cum rursum diceretur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saül, addere malum, quia notum erat de quo tunc diceretur.

7. Verumtamen illa quaestio major est, et non transitoria animi intentione rimanda, quod cum Saül persequeretur David innocentem, plenus invidia et livore vesanus, factus est super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Non enim potest hic nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant; non ex eo tantum quia dictum est, Et prophetabat: nam in exemplaribus quae sunt ex hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum ita, Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saül, et prophetabat in medio domus suae (I Reg. XVIII, 10). Et in aliis divinarum Scripturarum locis saepe invenitur quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicatur; et prophetae dicti sunt Baalim (III Reg. XVIII, 19, 22, 25, 40); et exprobratum est quibusdam quia prophetabant in Baal (Jerem. II, 8). Non ergo necesse est intelligi propterea bonum spiritum, qui factus est super Saül postea, quia dictum est, et ambulabat ingrediens, et prophetabat: sed quia sine additamento positum est, Et factus etiam est super eum Spiritus Dei. Non enim sicut in illo loco dictum erat supra, Spiritus Dei malus; ut ex hoc posset etiam in consequentibus subaudiri: quin imo superiora magis magisque attestantur illum spiritum Dei bonum fuisse et vere propheticum. David enim erat cum Samuele, et misit Saül nuntios qui apprehenderent David. Quando autem Samuel erat inter prophetas et coetum prophetarum, qui illo tempore prophetabant, nuntii qui missi sunt, accepto eodem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saül venisset, factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Cum enim dicitur, Factus est etiam super ipsos Spiritus Dei, et prophetabant et ipsi; idem utique erat spiritus, qui erat in prophetis, inter quos et Samuel inventus est (I Reg. XIX, 20-23): ex hoc itaque necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem et ad necem adducendum, tali spiritu affici meruerunt, et Saül ipse qui miserat, veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit illum spiritum, et prophetare.

8. Hic nimirum occurrit illud, quod apostolus Paulus apertissime exponit, supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam , et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse, quae Spiritus sancti divisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem; alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno Spiritu; alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Satis ergo apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam, quam tamen si quis habeat, et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita aeterna regnoque coelorum, aspergantur tamen quibusdam Spiritus sancti muneribus non habentes charitatem, sine qua illa munera non nihil sunt, sed nihil eis prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut jam demonstratum est, non perducit ad regnum Dei: charitas vero sine prophetia utique perducit. Cum enim loquens de membris Christi ait, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? indubitanter ostendit etiam eum qui prophetiam non habet, posse in membris Christi numerari: ubi quem locum haberet, si charitatem, sine qua homo nihil est, non haberet? Nullo autem modo ita diceret, quando de membris agebat quibus Christi corpus impletur, Numquid omnes habent charitatem? quemadmodum dixit, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent curationum (I Cor. XII, 7-11, 29, XIII, 3)? et caetera hujusmodi.

9. Sed dicit aliquis posse quidem fieri ut prophetiam quisque non habeat, et tamen habeat charitatem, atque ideo Christi membris annumeratus inhaereat: sed fieri non posse ut prophetiam habeat, et non habeat charitatem; nihil enim est homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse, quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam sine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat habens animam; sed quia nihil esset, si inveniri posset. Sic etiam dici potest, Si corpus figuram habeat, colorem non habeat, videri non potest: non quia est corpus cui desit color; sed quia si esset, cerni non posset. Ita fortasse dictum est quod si quis habeat prophetiam, et charitatem non habeat, nihil est: non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate; sed quia si esset, prodesse non posset. Opus est igitur ad solvendam istam quaestionem, ut ostendamus aliquem reprobum hoc donum habuisse prophetiae: quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saül satis ostenderet. Sed tamen ille etiam Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura divino judicio esse damnatum: et tamen prophetiam habebat; et quia charitas ei deerat, inerat voluntas maledicendi populo Israel, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat; dono tamen illo prophetandi, quo asper gebatur, benedicebat invitus (Num. XXII-XXIV). Nec verba illa parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus , et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tue virtutes multas fecimus: quibus tamen dicturus est, Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22, 23). Non enim eos mentientes putamus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus, aut ullam vocem talium legimus, dicentium, Dileximus te. Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophetavimus, cum sint improbi et reprobi: non autem poterunt dicere, Dilectionem quam mandasti, tenuimus. Nam si dicent , non eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim cognoscetur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 35).

10. Exemplum itaque hujus Saül resistit superbis nonnullis haereticis, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis qui ad sortem sanctorum non pertinent: cum eis dicimus habere illos posse sacramentum Baptismi, quod cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant tradendum; sed tamen eos non ideo saluti debere confidere, quia non improbamus quod illos accepisse concedimus; sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis ineundam, sine qua omnino quidquid habere potuerint, quamvis per se sanctum ac venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti vitae aeternae praemio, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria est acceperunt. Non autem bene utitur, nisi charitas; et charitas omnia tolerat (I Cor. XIII, 7), atque ideo non scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum. Non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum quam munus aliquod utique divinum: sed, Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Quod non habet auferri non potest; sed aliud non habet, ut merito auferatur quod habet: non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine charitate non prodest.

11. Non igitur mirum est, regem Saül et eo tempore quo primum unctus est, accepisse spiritum prophetandi, et postea cum esset propter inobedientiam reprobatus, recedente ab eo spiritu Domini arreptum esse maligno spiritu a Domino: qui etiam spiritus Domini appellatus est propter ministerium; quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem: et quamvis non sit malignitas a Domino, non est tamen potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Dictusque est etiam sopor Domini, qui occupaverat milites ejusdem Saül, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis (I Reg. XXVI, 12): non quia tunc sopor in Domino erat, ut ipse dormiret; sed quia ille sopor, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur. Neque illud mirum est, rursum eumdem Saül accepisse spiritum prophetiae, cum persequeretur justum, et eum comprehensurus et necaturus venisset in locum ubi erat congregatio prophetarum. Sic enim satis demonstratum est neminem de tali munere jam securum esse debere, tanquam sit acceptissimus Deo, si non habeat charitatem: quandoquidem illud donum et Saüli dari potuit, propter arcanum quidem alicujus sacramenti; sed tamen dari potuit reprobato, et invido, et ingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam quidem acceptionem spiritus correcto in melius atque mutato.