QUAESTIO SECUNDA

De Deo nihil dignum dicitur. Praescientia an proprie sit in Deo. Scientia quid, et quomodo in Deo. Ira, misericordia, et zelus Dei quo sensu dicitur. Rebus divinis vocabula humana tribuuntur, sed ibi remotis imperfectionibus intelligenda. Sapientia et scientia unde differunt. Poenitere quomodo convenit Deo. Poenitentia et zelus cur minus videantur Deo congruere quam praescientia, ira et similia.

1. Age, jam videamus quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem Saül (I Reg. XV, 11). Quaeris enim, non utique in talium verborum intellectu rudis, sed rudimenta explorans mea paterno studio et benigna cura, quomodo poeniteat aliquid Deum, in quo sit omnis praescientia. Ego vero, cum hoc de Deo dicitur, indignum aliquid dici arbitrarer, si aliquid dignum inveniretur quod de illo diceretur. Cum vero verba omnia, quibus humana colloquia conseruntur , illius sempiterna virtus et divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur, quod etiam hominibus apsernabile videatur, ipsa humana admonetur infirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat, humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati; ac per hoc etiam ipsa transcendenda esse sereniore intellectu, sicut ista qualicumque transcensa sunt.

2. Quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cuncta praesciente, poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt, poenitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans, quaesierit quemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbi notionem illius ineffabili divinitate longe lateque superari; non miratur utrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur. Quid est enim praescientia, nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? Si enim scientia Dei res ipsas habet , non sunt ei futurae, sed praesentes; ac per hoc non jam praescientia, sed tantum scientia dici potest. Si autem sicut in ordine temporalium creaturarum, ita et apud eum nondum sunt quae futura sunt, sed ea praevenit sciendo; bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum praescientiam, altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accedit scientiae Dei ; quod absurdissimum atque falsissimum est. Nec enim potest quae ventura praenoscit nosse cum venerint; nisi bis innotescant , et praenoscendo antequam sint, et cognoscendo cum jam sunt. Ita fit ut (quod longe a veritate seclusum est) temporaliter aliquid accedat scientiae Dei, cum temporalia quae praesciuntur etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur antequam fierent, sed tantummodo praesciebantur. Si vero etiam cum venerint, quae praesciebantur esse ventura, nihil novi accedet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat etiam priusquam venirent quae praesciebantur; quomodo jam praescientia dicetur, quando non est rerum futurarum? Jam enim praesentia sunt quae futura cernebat, et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum, sicut praesentium, nullo modo potest dici praescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae eisdem rebus futuris erat praescientia: et cum ea quae praescientia erat prius, postea scientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem et temporalis est; cum sit Deus, qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis, nec ullo motu novitio temporalis. Placet ergo ut non dicamus praescientiam Dei, sed tantummodo scientiam: quaeramus et hoc quomodo. Non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisi cum sensa et intellecta memoria retinemus; cum meminimus aliquid sensisse nos vel intellexisse, ut id cum volumus recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici, Intelligit et intellexit, sentit et sensit; admittit tempus, et subrepit nihilominus illa mutabilitas, quae longe a Dei substantia removenda est. Et tamen et scit Deus, et praescit Deus ineffabili modo: sic eum et poenitet ineffabili modo. Cum enim scientia Dei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraque tamen scientia vocatur: et haec quidem humana talis est, ut dicat de illa Apostolus etiam, Scientia destruetur (I Cor. XIII, 8); quod nullo modo recte de scientia Dei dici potest. Sic et ira hominis turbida est et non sine cruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio, Sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36); et Apostolus, Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem (Rom. I, 18); illo in tranquillitate jugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili aequitate vindictam. Misericordia quoque hominis habet nonnullam cordis miseriam, unde etiam in latina lingua nomen accepit: nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus hortatur Apostolus (Id. XII, 15). Quis autem sano capite dixerit, ulla miseria tangi Deum? quem tamen ubique Scriptura misericordem esse testatur. Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus: zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo, non eodem modo.

3. Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia quibus ostenditur multa divina iisdem nominibus appellari quibus humana, cum incomparabili diversitate sejuncta sint: nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haec cognita quae in quotidiana consuetudine versantur, et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intelligenda illa sublimia praebent viam. Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem, et transitus quosdam a cogitatione in cogitationem, cum recolimus, ut cernamus animo quod in contuitu ejus paulo ante non erat, atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus; unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam (I Cor. XIII, 9): cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae atque inconcussae veritatis una atque aeterna contemplatione cuncta lustrantis ; imo non reliquero, non enim habet hoc humana scientia, sed pro viribus cogitavero; insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen nomen, ex eo quod sciendo aliquid non latet hominem, potuit esse rei utrique commune. Quanquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit, Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (Id. XII, 8): in Deo autem nimirum non sunt haec duo, sed unum. Et in hominibus quidem haec ita discerni probabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia vero ad ea quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent, non sic ab Apostolo distinguerentur. Quod sane si ita est, ut nomen scientiae rebus quas per sensus corporis experimur, deputatum sit; nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per se ipsum ex corpore et anima constat, sicut homo. Sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis, cujus ista est quae hominum dicitur: sicut etiam idipsum quod Deus dicitur, longe aliud est, quam quemadmodum dictum est quia stetit in synagoga deorum (Psal. LXXXI, 1). Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor; atque ita utcumque assurgo in notitiam illius quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem, cum eo quem miseraris, participatae miseriae , ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi et a miseria liberandi, insinuatur divinae misericordiae qualiscumque cognitio. Zelum quoque Dei non repudiemus et aspernemur, cum scriptum invenimus : sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi; remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei.

4. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem, Poenitet me; consideremus quod esse soleat in hominibus opus poenitendi. Procul dubio reperitur voluntas mutandi : sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se quod temere fecerat. Auferamus ergo ista, quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat solum velle ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat: sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat ut esset: sed tamen et cum ita esset, ita esse debebat; et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet ita esse, perpetuo quodam et tranquillo aequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit.

5. Sed quoniam praescientiam et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus timere potius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, vel in se culpam corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici; propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne illa quae placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in hominibus intelligi. Per haec enim quae displicent, cum ea non audemus sic intelligere in Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere, quae apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet; non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est, Non enim est illis commutatio (Psal. LIV, 20). Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse non possunt: sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum est ornamentum: sicut timor Dei, non enim tantum in veteribus Libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit, Perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII, 1); qui utique in Deo nullus est. Sicut ergo quaedam laudabilia hominum non recte dicuntur in Deo; sic quaedam culpabilia hominum recte intelliguntur in Deo: non ita ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione et modo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus, Poenitet me quod constituerim regem Saül, ipsi Saüli ait de Deo, Quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum (I Reg. XV, 29): ubi videlicet satis ostendit etiam cum Deus dicit, Poenitet me; non humano more accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus disputavimus.